# Pars tertia 1.207-216

Spinoza, Pars tertia, 1.207 to 1.216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/spinoza/pars-tertia/1.207

XIV. Securitas est lætitia orta ex idea rei futuræ vel præteritæ de qua dubitandi causa sublata est. XV. Desperatio est tristitia orta ex idea rei futuræ vel præteritæ de qua dubitandi causa sublata est. EXPLICATIO: Oritur itaque ex spe securitas et ex metu desperatio quando de rei eventu dubitandi causa tollitur, quod fit quia homo rem præteritam vel futuram adesse imaginatur et ut præsentem contemplatur vel quia alia imaginatur quæ existentiam earum rerum secludunt quæ ipsi dubium injiciebant. Nam tametsi de rerum singularium eventu (per corollarium propositionis 31 partis II) nunquam possumus esse certi, fieri tamen potest ut de earum eventu non dubitemus. Aliud enim esse ostendimus (vide scholium propositionis 49 partis II) de re non dubitare, aliud rei certitudinem habere atque adeo fieri potest ut ex imagine rei præteritæ aut futuræ eodem lætitiæ vel tristitiæ affectu afficiamur ac ex rei præsentis imagine, ut in propositione 18 hujus demonstravimus, quam cum ejusdem scholiis vide. XVI. Gaudium est lætitia concomitante idea rei præteritæ quæ præter spem evenit. XVII. Conscientiæ morsus est tristitia concomitante idea rei præteritæ quæ præter spem evenit. XVIII. Commiseratio est tristitia concomitante idea mali quod alteri quem nobis similem esse imaginamur, evenit. Vide scholium propositionis 22 et scholium propositionis 27 hujus. EXPLICATIO: Inter commiserationem et misericordiam nulla videtur esse differentia nisi forte quod commiseratio singularem affectum respiciat, misericordia autem ejus habitum. XIX. Favor est amor erga aliquem qui alteri benefecit. XX. Indignatio est odium erga aliquem qui alteri malefecit. EXPLICATIO: Hæc nomina ex communi usu aliud significare scio. Sed meum institutum non est verborum significationem sed rerum naturam explicare easque iis vocabulis indicare quorum significatio quam ex usu habent, a significatione qua eadem usurpare volo, non omnino abhorret, quod semel monuisse sufficiat. Cæterum horum affectuum causam vide in corollario I propositionis 27 et scholio propositionis 22 hujus partis.

---

Spinoza, Pars tertia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/spinoza.ethica3.html.
