# Pars tertia 1.217-228

Spinoza, Pars tertia, 1.217 to 1.228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/spinoza/pars-tertia/1.217

XXI. Existimatio est de aliquo præ amore plus justo sentire. XXII. Despectus est de aliquo præ odio minus justo sentire. EXPLICATIO: Est itaque existimatio amoris et despectus odii effectus sive proprietas atque adeo potest existimatio etiam definiri quod sit amor quatenus hominem ita afficit ut de re amata plus justo sentiat et contra despectus quod sit odium quatenus hominem ita afficit ut de eo quem odio habet, minus justo sentiat. Vide de his scholium propositionis 26 hujus. XXIII. Invidia est odium quatenus hominem ita afficit ut ex alterius felicitate contristetur et contra ut ex alterius malo gaudeat. EXPLICATIO: Invidiæ opponitur communiter misericordia quæ proinde invita vocabuli significatione sic definiri potest. XXIV. Misericordia est amor quatenus hominem ita afficit ut ex bono alterius gaudeat et contra ut ex alterius malo contristetur. EXPLICATIO: Cæterum de invidia vide scholium propositionis 24 et scholium propositionis 32 hujus. Atque hi affectus lætitiæ et tristitiæ sunt quos idea rei externæ comitatur tanquam causa per se vel per accidens. Hinc ad alios transeo quos idea rei internæ comitatur tanquam causa. XXV. Acquiescentia in se ipso est lætitia orta ex eo quod homo se ipsum suamque agendi potentiam contemplatur. XXVI. Humilitas est tristitia orta ex eo quod homo suam impotentiam sive imbecillitatem contemplatur. EXPLICATIO: Acquiescentia in se ipso humilitati opponitur quatenus per eandem intelligimus lætitiam quæ ex eo oritur quod nostram agendi potentiam contemplamur sed quatenus per ipsam etiam intelligimus lætitiam concomitante idea alicujus facti quod nos ex mentis libero decreto fecisse credimus, tum p�nitentiæ opponitur quæ a nobis sic definitur. XXVII. P�nitentia est tristitia concomitante idea alicujus facti quod nos ex libero mentis decreto fecisse credimus. EXPLICATIO: Horum affectuum causas ostendimus in scholio propositionis 51 hujus et propositionibus 53, 54 et 55 hujus ejusque scholio. De libero autem mentis decreto vide scholium propositionis 35 partis II. Sed hic præterea notandum venit mirum non esse quod omnes omnino actus qui ex consuetudine pravi vocantur, sequatur tristitia et illos qui recti dicuntur, lætitia. Nam hoc ab educatione potissimum pendere facile ex supra dictis intelligimus. Parentes nimirum illos exprobrando liberosque propter eosdem sæpe objurgando, hos contra suadendo et laudando effecerunt ut tristitiæ commotiones illis, lætitiæ vero his jungerentur. Quod ipsa etiam experientia comprobatur. Nam consuetudo et religio non est omnibus eadem sed contra quæ apud alios sacra, apud alios profana et quæ apud alios honesta, apud alios turpia sunt. Prout igitur unusquisque educatus est, ita facti alicujus p�nitet vel eodem gloriatur.

---

Spinoza, Pars tertia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/spinoza.ethica3.html.
