# Pars tertia 1.61-66

Spinoza, Pars tertia, 1.61 to 1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/spinoza/pars-tertia/1.61

PROPOSITIO XX: Qui id quod odio habet, destrui imaginatur, lætabitur. DEMONSTRATIO: Mens (per 13 propositionem hujus) ea imaginari conatur quæ rerum existentiam quibus corporis agendi potentia minuitur vel coercetur, secludunt hoc est (per scholium ejusdem propositionis) ea imaginari conatur quæ rerum quas odio habet, existentiam secludunt atque adeo rei imago quæ existentiam ejus quod mens odio habet, secludit, hunc mentis conatum juvat hoc est (per scholium propositionis 11 hujus) mentem lætitia afficit. Qui itaque id quod odio habet, destrui imaginatur, lætabitur. Q.E.D. PROPOSITIO XXI: Qui id quod amat lætitia vel tristitia affectum imaginatur, lætitia etiam vel tristitia afficietur et uterque hic affectus major aut minor erit in amante prout uterque major aut minor est in re amata. DEMONSTRATIO: Rerum imagines (ut in propositione 19 hujus demonstravimus) quæ rei amatæ existentiam ponunt, mentis conatum quo ipsam rem amatam imaginari conatur, juvant. Sed lætitia existentiam rei lætæ ponit et eo magis quo lætitiæ affectus major est : est enim (per scholium propositionis 11 hujus) transitio ad majorem perfectionem : ergo imago lætitiæ rei amatæ in amante ipsius mentis conatum juvat hoc est (per scholium propositionis 11 hujus) amantem lætitia afficit et eo majore quo major hic affectus in re amata fuerit. Quod erat primum. Deinde quatenus res aliqua tristitia afficitur eatenus destruitur et eo magis quo majore afficitur tristitia (per idem scholium propositionis 11 hujus) adeoque (per propositionem 19 hujus) qui id quod amat tristitia affici imaginatur, tristitia etiam afficietur et eo majore quo major hic affectus in re amata fuerit. Q.E.D. PROPOSITIO XXII: Si aliquem imaginamur lætitia afficere rem quam amamus, amore erga eum afficiemur. Si contra eundem imaginamur tristitia eandem afficere, contra odio etiam contra ipsum afficiemur. DEMONSTRATIO: Qui rem quam amamus lætitia vel tristitia afficit, ille nos lætitia vel tristitia etiam afficit si nimirum rem amatam lætitia illa vel tristitia affectam imaginamur (per præcedentem propositionem). At hæc lætitia vel tristitia in nobis supponitur dari concomitante idea causæ externæ; ergo (per scholium propositionis 13 hujus) si aliquem imaginamur lætitia vel tristitia afficere rem quam amamus, erga eundem amore vel odio afficiemur. Q.E.D.

---

Spinoza, Pars tertia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/spinoza.ethica3.html.
