Latin
1.79 to 1.86
Spinoza, Pars tertia 1.79-86
Not analysed yet
PROPOSITIO XXVII: Ex eo quod rem nobis similem et quam nullo affectu prosecuti sumus, aliquo affectu affici imaginamur, eo ipso simili affectu afficimur. DEMONSTRATIO: Rerum imagines sunt corporis humani affectiones quarum ideæ corpora externa veluti nobis præsentia repræsentant (per scholium propositionis 17 partis II) hoc est (per propositionem 16 partis II) quarum ideæ naturam nostri corporis et simul præsentem externi corporis naturam involvunt. Si igitur corporis externi natura similis sit naturæ nostri corporis, tum idea corporis externi quod imaginamur affectionem nostri corporis involvet similem affectioni corporis externi et consequenter si aliquem nobis similem aliquo affectu affectum imaginamur, hæc imaginatio affectionem nostri corporis huic affectui similem exprimet adeoque ex hoc quod rem aliquam nobis similem aliquo affectu affici imaginamur, simili cum ipsa affectu afficimur. Quod si rem nobis similem odio habeamus, eatenus (per propositionem 23 hujus) contrario affectu cum ipsa afficiemur, non autem simili. Q.E. D. SCHOLIUM: Hæc affectuum imitatio quando ad tristitiam refertur, vocatur commiseratio (de qua vide scholium propositionis 22 hujus) sed ad cupiditatem relata æmulatio, quæ proinde nihil aliud est quam alicujus rei cupiditas quæ in nobis ingeneratur ex eo quod alios nobis similes eandem cupiditatem habere imaginamur. COROLLARIUM I: Si aliquem quem nullo affectu prosecuti sumus, imaginamur lætitia afficere rem nobis similem, amore erga eundem afficiemur. Si contra eundem imaginamur eandem tristitia afficere, odio erga ipsum afficiemur. DEMONSTRATIO: Hoc eodem modo ex propositione præcedenti demonstratur ac propositio 22 hujus ex propositione 21. COROLLARIUM II: Rem cujus nos miseret, odio habere non possumus ex eo quod ipsius miseria nos tristitia afficit. DEMONSTRATIO: Si enim ex eo nos eandem odio habere possemus, tum (per propositionem 23 hujus) ex ipsius tristitia lætaremur, quod est contra hypothesin. COROLLARIUM III: Rem cujus nos miseret, a miseria quantum possumus liberare conabimur.