Latin
MICHAEL KIRSTENSI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 1-3
Unproofread scanNot analysed yet
COMEMIROM, A Diluvio usquè ad praesentem annum vulgaris Epochae, a Christo nato 1665, decurrentem. Istoriam omnem, quam una omnium vox testem temporum, lucem veritatis, magistram vitae &vitam memoriae dicit, scribere, ut maximè jucundum &simul utile, ita arduum est. Nam ut omnia non tantùm clarè, &cum caussarum cura, cumque subacto &in publicum mas ximè utili judicio, sed &ex fide certa, plena, velii &gratiae vacuâ narrentur, magnam profectò genii &ingenii bonitatem requirit. Et samen tot videas quotidie, qui animum ad scribendum has vel illas historias appellunt. Optimè de humano genere merentur, qui rem adeò difficilem &perutilem eâ qua par st diligentiâ, fide &felicitate perficiunt: pessimè, qui secus. Illi enim laudanda &mitanda exempla, sapientiae &virtutis cultoribus ob oculos ponunt, &viâ Regiâ ad hudem &verum decus, veramque beatitatem ducunt. Hi adversam ineundo viam, seducunt. Quòd si cujuscunquè argumenti historia perdifficilis est, tùm verò cumprimis illa Cometarum. Res enim haec &ipsa ex se talis est, qualem diximus, &longè plus difficultatis &molestiae aliunde ei accedit. Nimirum argumentum de Cometa non tantùm à sensu, sed &ab intellectu longissimè &verè toto, quod dicitur, caelo sistat. His adde non tantùm Graecorum à Latinis, sed &horum ipsorum multùm diversas annorum à mundo condito, sed &à nativitate Christi rationes, in quibus supsutandis, non multò minus, quàm tot sacris &profanis argumentis disputandis plusium se exercent, saepè &torquent, praestantia ingenia. A natali mundi ad natalem Christi ejus Servatoris quater ferè mille annos intercedere plerorumque Clarissimorum Chronologorum fert sententia. Calvisius, Helvicus Alstedius &Micraelius annos 147. Josephus Scaliger, Illustrissimus temporum emendator 3948. Dionysius Exigius, &qui hunc sequuntur 3949. Beda 3952. Plilo 3957. Lutherus 3960. Ursperpensis, Picus Mirandula, Chytraeus &Viennenses 3962. Funccius &Melanchtnon 63. Gerardus Mercator 3966. Buntingus 3967. Bullingerus, Gualterus, Eckstormius 3969. P. Lombard. Pantaleon &Bucholzerus aliiquè 3970. Krentzheimius accuissimus Chronologus 3971. Bibliander 3979. Petavius 3984. ponunt. Lydiatus &Capellus quater millenos implent. Hos Joannes Wichmannus integro triennio, Henitus Nicolai 40. circiter annis, sed Codomanus istum integro Seculo, septem verò eculis Ado excurrit: at Eusebius, Isidorus, Beda, Nauclerus &Rolevinckius, ille Fasciculi temporum auctor, &Sabellicus undecim ampliùs Seculis praecurrunt. Vide Chronolog. Alstedii p. 36. Ne deveniam ad illos qui vel sextum millenarium excedunt, vel septimum tandem ferè implent, quo in censu Joannes Regiomontanus &Alphonsus est, quâ de re pluribus hîc agendi non est locus. Vide Chronolog. Alstedii &Krentzheimii. Hic meritò pono verba Sulpicii Severi: Mundus, inquit, à Domino constitutus est, abhinc annos jam penè sex millia, sicut processu voluminis istius digeremus. Quanquam inter se parùm consentiunt, qui rationem temporum investigatam ediderunt. Quod tum vel Dei nutu, vel vitio vetustatis eveniat, calumniâ carere debebit. Sacrae hist. l. 1.