Latin
10.1 to 10.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 10.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Is tamen alibi (a) has ipsas Cometarum prodigia &genitrices (adeò ut his visis illi praedicti fuerint) statuit. Squarcialupus in lato significatu portenta dici posse Lunae coronam, aëris rubedinem &statuarum sudorem agnoscit, cum portendant, naturaliter scilicet effectus proximos. In strictiori vero significatu portentum, monstrum &ostentum illi est res inaudita, &sapientibus vix credenda, vel potius ab omni fide aliena, quae à solo Deo sit. Ideò Gmetas licet à Deo sint, portenta tamen esse, hoc scilicet significatu, negat. In argumentum trahit; quod Deus charissimam sibi Hebraeorum gentem Cometarum prodigiis ac terroribus in officio non continuerit: (ideo &Hebraei eos noscurarint) &quòd ad portendendum necessarii non sint illis, quibus certa est Saturum oraculorum auctoritas. Hoc ἀκειβῶς intellectum verum esse fateor. Arbitis tamen ex divinae sapientiae, bonitatis, aequitatis ratione rarioribus quàm sintimina, fulgura aliaque hujus generis, phoenomenis Cometalibus homines à Deofficii admoneri, &per ea bona bonis, mala malis praenunciari, sive in menquam revocari. Ideo Squarcialupus infra nec ridendos esse Cometas, &impriè portenta naturae vim indicantia dici posse largitur. Ipse ille Milichius ingenia turbida majora in Republica portenta esse pronunciat, quàm sint Coma, terrae motus aliaque signa. Quid? Plinius quoque irritamenta gulae magnoema unaque emtores, prodigia ventris vocat lib. 19. c. 4. Quod si ita Philosophis loqui licet: quid ni Historicis, Oratoribus, Politicis? Inde Ciceroni (b), qui solus horum omnium munia implevit &dignitatem tuitus est, portentum &funus Reipubl. Gabinius, fatale portentum prodigiumque P. Clodius: Ursper gensi (c) aere inter Gregorium IX. &Fridericum II. dissidium ruentis Ecclesuprodigium &portentum, &Sigonio (a) pacis Anno 1234. violatio truculem tissimum omnium prodigium. Nec insolens Viris doctis ambitionem, avaritim aliaque vitia vocare malorum secutorum portenta &prodigia. Quòd si ve Cometae Physicè, non tantùm Ethicè, mala malis ex intentione divina po tendunt &praedicunt, pari ratione &bona bonis. Jam si Cometas portem esse naturalia, quatenus ortus &ratio eorum à sueto naturae ordine provent &ordinaria viâ investigari potest, cum Grynaeo statuas, utrumque Comm Physicè portendent. Sed hîc fortè jocus tibi erit in re seria. Ego tamen se id dici video, &ex hypothesi Tua aliorumque dici posse largior.