Latin
101.1 to 101.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 101.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
viris, opibus ac dignitate multata, ac passim igne ferroque saeviente, ultima stragis atque immantitatis exempla perpessa, ex summo florentis fortunae gradu ad insimum, ac propè miserabilem est deducta. Quorum casuum ea magnitudo atque varietas fuit, ut vix inveniri posse quenquam tanto animi robore putem, qui tot fortunae ludibria, clades urbium, fugas hominum, caedes populorum assequi mente, nedum complecti oratione queat. Ceterum, Italia singulari Dei beneficio post annum ferè centesimum sexagesimum liberata, Narses animum ad eam instaurandam, atque à superioribus calamitatibus sublevandam convertit. Haec ille. Idem sequentibus laeta, quae virtute &industria Narsetis &Pelagii Pontificis Romani Italiae obvenerant, fusè persequitur, ita ut Anno 558. Italiae statum ad quietem decoremque formatum dixerit. Sed alibi alia rerum facies. Nam Orientem illuvionis, pestilentiae, tempestatis &terrae motûs mala, mox &Italiam afflixerunt. Eodem anno ingens terrae motus Constantinopolin decem diebus concussit. Qui fortè idem ille est, quem Alstedius in ann. 533. ut vidimus, retulit. Anno 559. Sigonius memorat magnam pestilentiam, quae quatuor mensibus urbem Constantinopolim attrivit. Ibi videre quoque est Hunnorum, qui Abares vel Avares dicebantur, in Moesiam irruptionem, hostili exemplo agros, anno sequenti &in Thracia populantem. Anno 560. Saracenica invasio Siciliam, inguinaria verò pestis Orientem &Occidentem vastavit. Sed haec &his similia ante Cometas evenire, hic quoque vidimus. Qui sequentium aliquot annorum gesta perlustrare velit, multa quidem tristia, laetis tamen temperata videbit. Ita nempe res humanae constitutae sunt. Exemplum non longè hinc, anno 569. habemus. Is enim Longobardos, quos ex Pannnonia Narses, contumelioso Sophiae Augustae dicto exacerbatus, privatam injuriam famae suae &saluti publicae anteponens, ad occupandam Italiam accersiverat, Italiam ineuntes &magnâ ex parte occupantes vidit. Sed idem insigni rerum, quas terra fert, omnium ubertate fuit laetissimus, ut testatur Sigonius de regno Italiae l. 1. XVII. Ante cladem Arvernaram magnam, anno quo mons in Gallia ultrà duos menses mugitum edens, tandem ab alio monte avulsus praeceps in Rhodanum ruit, stella quam quidam Cometen vocant, radium tanquam gladium habens, super Arverniam per annum integrum apparuit, &coelum ardere visum est, &multa alia signa apparuêre. Gregor. Ifficile est isti Cometae annum à Christo nato assignare. Gregorius haec in ann. post Christum Narum 560. ponit. Prodigium illud de monte in Rhodanum lipso Sigonius &Calvisius in 562. collocant. Sed an eodem anno Cometam appamisse Gregorius dicat, ipse addubito.