# Theatrum cometicum 101.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 101.5 to 101.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/101.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/101.5

Tanto magis cum faciat mentionem eclipsis solis, quae eodem anno Kal. Octobribus acciderit tanta, ut nec quarta quidem pars in eodem lucens remaneret. Sed hanc non annotat Calvisius, nec Eckstormius in hiftor. Eclipsium. Talem tamen Eclipsin Solis, qualem Gregorius describit, iisdem verbis (quod mirandum non est, cùm & aliàs tales Eclipses annotentur Gregor. I. 10. c. 23. limoin. l. 3. c. 80) ad ann. 572. refert, cujus & Alstedius meminit. Hoc verò cladi Avernae sive pesti inguinariae non convenit. Hanc quidem Sigonius ad ann. 562. non describit. Libro tamen primo de Occidentali. Imperio eam ante mortem Justiniani, quae in annum 565. incidit, accidisse refert. Gregor. l. 4. c. 5. in tempora Clotharii id mali retulerat. Sed haec lues ab illa diversa est, quod ibi inter alia electio Catonis Presbyteri, hic mors ejusdem docet. Quin & res ipsa discrimen hoc indicat. De illa inim lue c. 5. de hac cap. 31. agit. Huic paulò post mortem Athanoldi & Leuvanis, squi aliis Athanagildus & Leubra) tùm Justiniani Imp. memorat, quae omnia rectè conveniunt. Ita Cometae huic annus Christi 562 vel 563.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
