Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 103-2
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratis bonâ Hamburgum die 18. Maji 1665. PErgere Generosam D. Vestram diligenter in instituto de Cometis opere, multùm gratulor. Hujus editio si adhuc aliquantisper retardatur, fortè &plura de iis judicia aliosque effectus videbimus, quae hactenus exspectantur. Quam ad rem omnia magnis aemulationum, imò ambitionis &avaritiae conatibus disposita esse videntur, ut non immeritò universalis mutatio rerum sit metuenda, quae quidem tàm afflictis Christianorum rebus valdè esset metuenda, ne scilicet res fessas &discordiâ debilitatas, nobis vel non animadvertentibus, vel etiam invitis ad ruinam perduceret. Sed satis malorum hactenus vidimus &perpessi sumus. Tempus foret bona &laeta videre inquè iis gaudere. Quicquid porrò evenenerit, patienter &fortiter ferendum est. Curtiana omnia de Cometis ad G. Vestram jam delata eidemque grata fuisse spero. Vir enim est doctus &talium peritus. Plura nunc scribere non licet occupato, materiâ &usu dextrae destituto, quod vel ipsa scriptio incompta indicat. Maneo autem constanter G. D. Vestrae. Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 27. Maji 1665. Ditio operis mei moram aliquantam patiatur necesse est, usquedum scilicet responsa necessaria obtineam, &cuncta in numeros redigam. Interim dubitandum non est multa de Cometis nuper visis judicia, &longè plura mala bonaquè eos secutura. Ego enim pro hac mixtura sto, quam in rebus omnibus video. Cuntemnendus nemo. Brevitas docta &succi plera nun culpanda. Oratis facilis placer. Epistola facilis sit. N32. ad Aequia mens in rebus adversis servandi. N 33. ad plura mala quium bona ferè sequum tur. Scriptori probatis Anctoribus standum. Modesta sit parrhesium. Reprehen. dere quam imitari faci Intus. Fama, saepè mendax. Reformatio Ecclesiae à