# Theatrum cometicum 103.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 103.5 to 103.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/103.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/103.5

columnam ardentem, & alia quae sunt trajectionum species & meteora sublunaria, inter Cometas posuisse. Hic autem suspicari possumus, fuisse caudam alicujus Cometae Soli vicinioris quàm ut corpus ejus videri potuerit, praesertim cum lumen illud ante diluculum apparuerit. Vidimus enim nuper in posteriori Cometa solam caudam per caelum coruscantem conspectam fuisse. Non exigua verò hic offert se difficultas in Scriptoribus Gallicis, qui ferè annos tantùm Regum computant. Ego annum hunc à Christo nato 583. vel 584. esse judico, tùm Gregorii & Aimoini, tùm Funccii & Calvisii ac Helvici rationibus in consilium adhibitis. Childebertus enim patre Sigeberto extincto, vel 578. vel 579. exeunte, regnum quinquennis puer iniit, indice Gregor: l. 5. c. 1. Helvico iste annus est 576. quio Sigeberto annos tantum 12. tribuit, cum alii tribuant quindecim. Hoc tamen phoenomenon esse à proximo diversum, si vel utrumque anno 583. (hoc quidem in annum 583. ponendum esse ex Calvisio, qui in diluvia Calliam tunc affligentia, hunc ponit annum, colligo) visum fuerit, apparet ex collatione historiae Gregorii I. 5. c 24. & c. 44. tùm Aimomi l. 3. c. 23. & c. 33. ubi ista phoenomena distinctè describuntur. Caeterùm Galliam variis in locis Ligeris, Flavaris (qui & Elacer) Rhodani & Araris diluviis afflictam ante phoenomenon istud Gregorius narrat. Dehinc Burdegalam terrae motu concussam, eundem & in Hispaniam transivisse, incendiis varia Galliae loca conflagrasse, & in agro Carnotensi sanguinem de fracto pane fluxisse, uterque refert. Neuter tamen, an haec ad versa praecesserint vel secuta fuerint illa phoenomena, nec ne, exprimit. Verum tamen tàm hoc quàm proximè antecedens phoenomenon praecessit fames urbis Romaei Longobardis anno 579. obsessae, mors Benedicti Pontificis Romani, & anno 580 Italorum persecutio à Longobardis impiis excitata, & anno 582.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
