# Theatrum cometicum 103

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/103

Interim gratias ago de Curtiano responso, quod cum ob adjuncta, quae Vir ille Reverendus pro sua humanitate ad me misit, observata scilicet Romae & Ingolstadii, gratissimum sit, tùm verò etiam propter doctam brevitatem gratum est. Multa enim paucis more suo complectitur. Nec ego contemno genium illius hominis, pleno cursu ad laudem contendentis, sed nec illius rarò & perpauca loquentis, dummodo ingeniosa illa & succi plena brevitas, qualis illa Curtiana est, sitim lectoris restinguat, & hanc obscuritate non acuat. Non enim amo, quod fateor ingenuè, orationem, tanto minus epistolam, quae familiari sermone vel ex integro, vel potiore saltem parte constet oportet, quae Commentario opus habet Nec tamen carpo etiam, quae non capio. Hostimenti loco utrique vestrûm mitto, quae nuper à Clarissimo Hevelio & R. Ricciolo nudius tertius, hodie verò à Nobilissimo Heinsio accepi. Quanto studio & animi conatu urgeat iste editionem Operis mei, quantasvè de eo spes sibi & aliis fecerit, ipse eloquetur. Sed & Hevelius aliquid in hanc rem dicet. Ita mihi ad metam properandum est, propitio Deo, ne vestrûm trium nec non Bullialdi, tùm & aliorum Amicorum vota morer. Bene valeat Illustrissima D. Vestra, & faveat mihi qui sum Illustrissimae D. Vestrae Omni cultu & studio

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
