Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 105-2
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratisbonâ Hamburgum die 21. Maji 1665. Aput illud operis Cometici, quod parat G. V. perlegi, &satis benè se habere mihi videntur principia, multaque depromi ex omnivaria litteratura, quae omnis generis eruditis non placere non possunt. Mihi quidem perplacet, quòd cuncta G. V. quae viderim, authoritate justa nitantur, quod cum semper, tùm verò praesertim in tali opere, quod aetatem ferre debet, fieri par &necessum est. Ideo nil nisi probatum &authoritate, praesertim antiquitatis, subnixum in eo poni velim. In nupera G. V. epistola, die 6. hujus scripta, ut &aliàs posita, quae contra aliquot Pontificum vitia dicuntur, tùm quia ab ipsis etiam Pontificibus prolata, tùm quia nemo sanus neget, etiam hos, ut homines in moribus &vita labi &errare posse, non improbo. Licet in iisdem, ut &aliis eminentioris gradus mortalibus carpendis, ac censurae subiiciendis, reliquo hominum, praesertim privatorum generi, modeste &debito cum respectu procedendum censcam. Neque enim difficile est Satyram scribere, &obvia quaeque sugillare: uti non facilè meliora quaequè imitari, aut eadem, quae in aliis improbamus, evitare. De libidinibus Cardinalis illius, cujus sacram purpuram apud vos &aliubi terrarum foedissimâ maculâ adspersit fama Romana Tam ficti praviquè tenax quàm nuncia veri, nondum quidquam inaudiveram, scioque, Romae praesertim, non deesse inugenia prava, quae etiam bonis subinde Viris ea affingunt crimina, aut Pasquinis suis affigunt, de quibus ne quidem cogitarant. Omnes verò in Ecclesia &in Clero praesertim, defectus emendari &in melius reformari, jam dudum, uti &nunc, optimorum quorumque votum est. Quid autem de reformatione aliquorum, qui se eadem jactant, censendum sit, res ipsa loquitur. Sed de his hactenus pro amicitiae jure P. Curtii responsum, cum aliis rectè perlatum ad Generositatem Vestram spero. Clarissimi Bullialdi nostri literas, ipsis Kalendis Majis scriptas, ecce remitto: doctas certè, prudentes &amicas. Multa equidem in illo viro amo, &vellem illum nobis viciniorem. In rebus Mathematicis, ac proinde &in hoc de Cometa argumento, judicium ejus magni omninò faciendum est. Res Poloniae vestrae nondum certum &explicatum judicium de eventu pronunciare permittunt. Ego tamen censeo, si Dominus Lubomirscius compositionem faciat, id aliam praesentibus in Polonia rebus faciem inducturum. Proximè plura. Intereà Generositas Vestra benè valeat cum suis, mequè censeat esse &fore constanter G. D. Vestrae Paratissimum Servitorem