Latin
109.5 to 109.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 109.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Vestra commemorat, &prudenter mastudium Agis magisque difficultatibus involvi inextricabilibus, iisdemque judicia prudenstrologicis praesagiis antissimorum quorumvis involvere judicat. Nae ego dicere non dubito, divini hutoponendum, manique certus juris: Justitiam solam hic Ariadnaei instar fili esse, &LabyrinFustitia contheis flexibus plagissime calucere posse quamvis Rempublicam. Multò verò maservat &restituit Respugis adeò liberam, sicut nostra Polona est, aequalitatis legibus Duces, Principes, MIcar. Comites Equiresque, sublatâ è medio praerogativae omnis &religionis invidiâ, connectens, omnemque dignitatem ac honorem solâ Civis Poloni appellatione describens. Haec tamen illis quoque debitum cultum non invidet, tantominus Regis, omnibus quidem benè, at nemini malefacere, &privatim nihil in publicum decernere, sed cuncta exsequi, verbo, justarum virium validi, Maje statem, vel Senatus auctoritatem, dummodo intra legum cancellos se contineat, lacessit. Difficultates illas inexplicabiles ex eo ortas in patria esse dico, quòd avitam libertatem, quibus eam vel maxime tueri conveniebat, imò necessum erat, Equites, praecipuè verò Nuncii Terrestres, (quos Tribunis plebis Romanorum non injuriâ comparavero) reductâ cum Statuto Jagellonio omnibus haereticis sic dictis pernicioso, iniquitate sacra, &illud quasi fatale quoddam Reipublicae Palladium Aequalitatem Diomedeis &Ulysseis artibus sublegere passi, prodiderint &propè perdiderint.