Latin
109.5 to 109.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 109.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Agilulso ex Theodelinda filium Adalvaldum natum 7, &imaginis Phocae &Leontiae Augustae Magnâ cum gratulatione &laetitiâ Romae receptae, &paulò post necessaria &optata pax cum Longobardis composita, Pontifici laetitiam attulit, imò, ut ait Sigonius, hoc nuncio erecta Italia ingenti gaudio exultavit: nempe quòd induciis saepius instauratis quieta à Longobardis incursionibus fuerit, ut idem ad annum 604. qui morte Gregorii illius celeberrimi Pontificis, cui &Sancti &Magni cognomen inditum est, insignis extitit. Per id tempus Chaganus, saepius à Romanis victus, Pannoniam, quam invaserat, amisit, quae ideo Orientis imperio subjecta fuit, referente Funccio. Dehinc Cosroës Rex Persarum Romani Imperii provincias invasit &miserè afflixit. Magis hanc calamitatem mors Mauricii, Persarum socii &foederati, quàm Cometa portendit. Ideò Petavius rectè judicat *: Phoca regnante Chosices Persarum Rex, tanquam Mauricii necem, quo cum magnis ejus in se meritis pacem fecerat, in auctores vindicaret, Romanos populatus est fines; ac torrentis instar cuncta rapiens, Chalcedonem usque in Bithyniam pervasit. Cum Phocas interea rerum omnium securus, ac domi sedens obsconis se libidinibus, ac principum cruore satiaret. Nempe hinc vindictae cupido, illinc desidia &crudelitas, subjectis invisa, hostem per se ferocem ad bellum accendebat. Pestem illam, quam Rockenbachius Cometae subjicit, Sigonius in annum 602. refert, &portentis illâ tempestate visis, quae Rockenbachius commemorat, praeponit. Sed haec &alia mala sine Cometis accidere, toties vidimus videmusque. Quae de ilun *Ration. Temp. part. 1. lib. 7. c. 13. pag. 353. Vid. Bonsin. rer. Ung. Dec. 1. l. 8. p. 150.