Latin
APOTELESMA
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 11-4
Unproofread scanNot analysed yet
APOTELESMA. TOst animi mei sensum super ortu cursuque ac sine hujus Cometae anni 1652. explicatum, erunt fortasse qui hoc quoque à me exigent, ut addam in quem finem hoc monstrum intendat? quid inde fas sit justumque ominari? Nam quia post Cometas illos quatuor anni 1618. eorumque maximum ac famosissimum quartum, tantae sunt per orbem terrarum secutae calamitates qua belli, quà famis, qua pestium undique incumbentium, ut in historias non facile exierit saeculum cladibus multiplicibus tristius: erunt qui ad illarum nondum cessantium cumulum aliquid accessionis etiam ab hoc caelorum praenuntio Cometa futurum augurabuntur, maxime quoniam eodem hoc anno tres vidimus Eclipses: Primam Lunae nocte inter 24. &25. Martii Gregor. cujus ego medium maximumque defectum digitorum IX. cum triente ferè nactus sum Tornaci horâ 4. 31. fermè post mediam noctem: secundam Solis d. 8. Aprilis ab hora 9. 34. ad horam 11. 59. antemeriatanam: Tertiam rursum lunae; cujus ego digitos X &quadrantem ferè, hoc est medium obtinui accurate die 17. Septembris horâ 6. 44. &finem habui hora 8. 12. Propter (dico) etiam ista φαινόμενα tantò magis existimabunt ad aliquid tristius propendere spectatum Cometam, istud significantem. Fateor equidem non tantùm Cometas, sed ipsas etiam eclipses cùm Solis tum Lunae vocari, &quidem ab ipso Cicerone in Divinitatione) Signa quae immittat Deus; &Signorum vocabulo in Sacris nostris Libris exsertè intelligi Eclipses non semel. Aado etiam Pharisaeos cum Sadducaeis cum à Christo Domino exigerent ut Signum de caelo exhiberet eis, seu (quod Graeca sonant explicaret &edissereret, Eclipses intellexisse, quae contingerunt anno Epochae nostrae 31. &32. ideoque non uno tantùm loco aut tempore, sed duobus ac diversis idem postulasse, &ad illorum sycophantias ea respondisse Christum, quibus nescio an quidquam sit illustrius in omnibus Christi sermonibus; ut cumque verba illa in obscuro latent hactenus, producenda spero ex situ &angulis in apertam Lucem. Propter ista ergo dico caeli signa Cometam antecedentia, ac velut advocantia major erit consternationis occasio: aucta etiam ex eo, quod toto illo tempore, quo Sol &Luna pugnaverunt in Caelo, florentissimae copiae in Galliâ ad Ligerim funesto praelio decertarunt, &certe illic in suam perniciem ruentes, caelos habuerunt testes furoris atque insaniae. Ego quidem omni divinatione abstinere &alios docui semper, &nunc monere pergo, qui in mea Lampade ante istud decennium edita diras dixi Ariolis &Astrologastris: neque tamen eo dum me profecisse puto, ut persuadere potuerim iis omnibus qui legerunt: (&verò ubinam sunt qui legerunt?) sed ut persuadeam, aliunde obtendam iis augustiora ac meliora emina. Canticum Abacus prophetico metro conditum legendum omnibus offero, praessius aliquando repraesentatum ex sacro suo idiomate: (quam fideliter judicabunt Hebraeophili) quod ipsum, vel ego fallor, vel occasione solis Lunaeque Eclipsium est perscriptum, &accedente Cometa seu ἄκοντια seu κερατια magis suspectorum ac terribilium metro decantatum, quo metum ab Israëlitis amandat in Aethiopas ac Madianitas: illas oras &nos tradamus Deo vota nostra: &Abacus loquentem audiamus. PA