# Theatrum cometicum 11.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 11.1 to 11.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/11.1

Aristaeo (Pausanias vocat Asteum) Athenis Praetore, ingens Cometes hyeme, caelo sereno & frigore intensissimo vesperi ab occasis Solis conspectus est, cujus splendor tertiam caeli partem occupavit. Ab occasis Aequinoctiali versus Austrum processit, & cum ad cingulum Orionis pervenisset, extinctus est. Hyemis illius reliqua pars fuit admodum sicca & abundans statibus Septentrionalibus. Postea cùm contrarii venti simul spirarent, Aquilo in sinu Corinthiaco fluctus concitavit, extrà sinum verò Auster obluctans cum fluctus intrà sinum cogeret, post aliquot terrae motus, quibus Achaiae Urbes, Helicae & Bara corruerunt; accidit etiam diluvium, quod magnam Achaiae vastitatem attulit. Anno secundo post Lacedaemonii à Thebanis ad Leuctra Baeotiae victi fractique uno praelio, nunquium ampliùs pristinam recuperarunt potentiam. Eckstormius ex Peucero & Milichio: qui & Lacedaemoniis exitium & toti Graeciae mutationem inde deducit. Seneca libro Natural. quaest. 7. capite 16. de hoc Cometa ait, eum omnium mortalium oculis custoditum fuisse, & ingentis rei traxisse eventum, cum Helicen & Burin ortu suo mersit. Ricciolus quoquè eum ex Aristotele & Seneca annotat, colligitque Astium, sicut eum & Calvisius, Helvicus Asteum vocat, esse contracto vel corrupto nomine Aristaeum illum, quo imperante Aristoteles Cometam illum apparuisse scribit. COmeta hic confundendus non est cum illo Alstedii annotato ad annum M. 3595. CU. C. 398. ante Christum Natum circiter 353. Apertè enim ab Eckstormio distinguitur, ut mox videbimus. Eckstormio tamen non convenit hic vel cum Bucholzero, (quem aliàs presso pede sequi solet) cum secundum rationem ejus annus ante Christum Narum 373. in ann. Mundi 3598. Olymp. 101. annum 3. incidat: vel cum Milichio, qui Cometam illum biennio Leuctricam pugnam praecessisse ait, cum secundum Bucholzerum illa in ann. M. 3599. ante Christum Natum 372. incidat. Tristia certè illa fuêre Cometam hunc secuta, urbium scilicet illarum interitus, & clades Lacedaemoniorum, ipsiusque Regis Aleombroti fatum. Sed quis Cometa praeluxit tristi cladi eorundem Lacedaemonium ab Atheniensibus ad Cnidum, duce Conone anno M. 3577. ante Christum Natum 394. ut putat Bucholzerus? quis Corinthiaco bello septem annorum? quis pugnae ad Coroneam, quae eosdem Lacedaemonios Thebanis commisit? quis bello Gallico Senonico? quis Romae à Gallis captae?

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
