# Theatrum cometicum 110

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUM LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/110

STANISLAUM LUBIENIETZKI. Ratisbonâ Hamburgum die 1. Iunii 1665. N 36. ad Uòd Generositas Vestra in opere incoepto tàm diligenter pergat, libene ter intelligo, idque suo tempore libentissimè videbo. Methodum autem atque institutum, cum tot Magnis Viris, quos Generositas Vestra in suis die 20. Maji scriptis nominaverat, iterum iterumque approbo. Doleo interea, quod ad tam copiosas atque uberes vestras tàm siccè & Laconicè respondere nunc cogar. Distractus scilicet variis variè, adeò ut quae vos calamo & jugi meditatione elaboratis, mihi vix mente percurrere & contemplari liceat.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
