Latin
STANISLAUM LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 111
Unproofread scanNot analysed yet
Non renuo ut Generositatem Vestram pro sua benevolentia &dexteritate ex meis literis quaedam, quae scilicet ad rem faciunt, excerpat inquè ordinem digerat. Utinam illa tutò lucem ferre queant! Quam quidem ego, quò magis admoveor publicis, magis reformido, gnarus multùm scribi securius ab iis, qui sibi ac privatim vivunt, quàm qui aliis publicis negotiis implicati. Amplissimi Domini Hevelii, Viri in arte Astronomica nostro seculo Praestantissimi, Prodromum suo tempore libens videbo, qui mitti posset per Schumacherum, Virum ut humanum, ita &mihi peramicum Norinbergam &inde huc cum curribus ordinariis. Vellem autem, ut etiam pro P. Curtio exemplar aliquod addi posset. Vidi hodie apud Reverendissimum D. Archiepiscopum Salisburgensem Mundum subterraneum P. Kircheri, &quaedam curiosa opera Mathematica P. Schotti, Vobis etiam proculdubio jam visa. Ad longiorem illam Generositatis Vestrae epistolam die 16. Maji datam etiamnum respondere plura non possum, quàm quod illa per omnia mihi placeat, ostendatque insignem Generositatis Vestrae eruditionem, indefessum studium, prudens judicium, &benè de publico merendi enixam voluntatem. Id unicum optem, quod saepiùs ingeminavi, ut talis cùm sit, noster sit. Quod alicubi apud Verulamium legere me olim memini, &,si rectè, in Sermonibus fidelibus, ubi P. P. Societatis Jesu laudat, futurus semper G. D. Vestrae Paratissimus Servitor