# Theatrum cometicum 111-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, DE RAUTENSTEIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/111-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/111-2

DE RAUTENSTEIN. Hamburgo satisbonam die 10. Iunii 1665. NOn diffiteor mihi Illustrissimae D. Vestrae literas, prout illa de meis dicere M solet, eò gratiores esse quò longiores fuerint. Verumtamen agnosco illas quoque breves gratas esse. Habet enim & in dictione aliquando gratiam concila, ornata tamen & rerum ferax brevitas, judicibus ipsis eloquentiae Magistris Quintiliano & Cicerone, qui etiam ut aliàs in epistolis familiaribus saepè brevis est, ita apud Atticum alicubi fatetur: Breviloquentem jam me tempus ipsum facit. Si non tantùm Venusino vati, sed & Medicorum filiis, tùm morum Ephoris, illis scilicet corporis, his animi animaeque Medicis credimus, coena brevis juvat, & laudandus ac publicè utilis Scriptor inter alia dapes laudet mensae brevisQuidni ergò & mihi satisfaciat tàm rerum foecunda quàm facunda Illustrissimae D. Vestrae brevitas? Sed nec hoc negandum est eam ista restinguere, ut simul & acuat sitim. De Cometico quidem argumento & opere meo sive in breve coactae, sive latius diffusae Illustrissimae D. Vestrae literae, mihi acceptissimae, quia semper à candida manu datae sunt. Mihi quoque temporis quandoque brevitas illam dicendi lege necessitatis imponit. Quia verò publici boni studio breves quidem, sed crebros ex orbita Cometae in Philosophiae Theoreticae & Practicae latissimos campos excursus facio, satis mihi fit, dummodo loquaces meae epistolae patulas Illustrissimae D. Vestrae inveniant aures, circumstantibus tot negotiis, iisquè publicis, easdem longè potiori jure sibi deposcentibus. Excerpta ex literis Illustrissimae D.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
