Latin
111.5 to 111.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 111.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Taceo bella acerrima &praelia cruenta inter reges illos Franciae, inter Anglos &Scotos, tùm depraedationes &caedes Christianorum à Persis &Saracenis factas, terrae motum &luem Elephantinam &invasionem Hunnorum, quae gravissimè Italiam afflixerunt. Haec omnia ante hunc Cometam acciderunt, nec ad praecedentem referri possunt. Eodem quo Cometes secundum Rockenbachium &Eckstormium apparuit anno, Brunechildis illa impia &saeva, non tantùm dictorum Regum, nepotum suorum, sed &octo aliorum interfectrix, à Clothario capta, &equis discerpta, meritas luit poenas, ut putat Calvisius, Petavio mortem Theodeberti in ann. 612. Theodorici &Brunechildis in 613. referente. Posthaec Heraclius Imperator, pacem Persarum Regi frustra oblatam, Regi Avarum Chagano feliciter offert, &prosperè bellum Persis infert. Nec hoc praetereundum, quod Sigonius descriptâ illius Eleutheri perfidi morte, ad annum 617. addit: Civitas, inquit, consilio atque exitu Elentherii cognito inNam, ut recte Sabellicus judicat, foedum ex genti laetitia triumphavit. Nec mirum. illo motu timebatur incendium, &verè ex ex hac occasione dura esse tractu aes exitu temeraria consilia, †Livium imitatus, monet. CXLII. Anno Christi 622. visus est Cometa. Circa hoc tempus Mahometes impium suum dogma in Alcorano comprehensum coepit propalare.