# Theatrum cometicum 111.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 111.5 to 111.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/111.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/111.5

Taceo bella acerrima & praelia cruenta inter reges illos Franciae, inter Anglos & Scotos, tùm depraedationes & caedes Christianorum à Persis & Saracenis factas, terrae motum & luem Elephantinam & invasionem Hunnorum, quae gravissimè Italiam afflixerunt. Haec omnia ante hunc Cometam acciderunt, nec ad praecedentem referri possunt. Eodem quo Cometes secundum Rockenbachium & Eckstormium apparuit anno, Brunechildis illa impia & saeva, non tantùm dictorum Regum, nepotum suorum, sed & octo aliorum interfectrix, à Clothario capta, & equis discerpta, meritas luit poenas, ut putat Calvisius, Petavio mortem Theodeberti in ann. 612. Theodorici & Brunechildis in 613. referente. Posthaec Heraclius Imperator, pacem Persarum Regi frustra oblatam, Regi Avarum Chagano feliciter offert, & prosperè bellum Persis infert. Nec hoc praetereundum, quod Sigonius descriptâ illius Eleutheri perfidi morte, ad annum 617. addit: Civitas, inquit, consilio atque exitu Elentherii cognito inNam, ut recte Sabellicus judicat, foedum ex genti laetitia triumphavit. Nec mirum. illo motu timebatur incendium, & verè ex ex hac occasione dura esse tractu aes exitu temeraria consilia, † Livium imitatus, monet. CXLII. Anno Christi 622. visus est Cometa. Circa hoc tempus Mahometes impium suum dogma in Alcorano comprehensum coepit propalare.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
