Latin
112.1 to 112.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 112.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vestrae operi meo inserenda lucem tutò, utpotè aquilinis prudentiae ac virtutis oculis praedita, ferre posse, tutò credere &dicere possum, Pulilica efficia gerentes cauta scribumt. Braviloquentia interdum grata est. Medici caentam bravem suadent BEPici teneperantia commeridiant Caenae brevis valetudini conducit. Brevitas grata restinguit, sed &nenit secim. gentum eni tugrata, tan taminus exosa asse potest. Veritas &honium publicum omnibus rebus praeferendum. *Libertas in dicenda veritate &curandia pu blica utilitate omnibus recti amantibus inest. Virtutis studinum huma spes sequitur. *Patientia efficax in marbis animi curandis meAicia. possum, paremque sortem meis opto. Nequè verò utriusque nostrum vel etiam aliorum libertas, quae ingenuum quemque &boni publici studiosum decet, ingrata, multo minus exosa esse potest. Est enim non tantùm modica modestaque, tùm virtutis &publicae utilitatis studium spirans, sed &tempestiva, auctis &mortalium sceleribus, &signis divinae justitiae in caelo &in terra visis. Magnoperè verò Respublica Christiana doleat necesse est, si Viri eruditione, virtute meritorumque optima existimatione praestantes, (quibus quis rerum gnarus earumque judex aequus Illustrissimam D. Vestram non accenseat, &vel inter praecipuos non ponat?) optatâ libertate dicendi publicè profuturâ, per rerum suarum rationem gaudere non possint. Veritas tamen &publicae utilitatis ratio ante omnia sit curae oportet. Atque &hic, si usquam, nos juris nostri esse, &genuinâ libertate uti omnino par est. Prodromum Hevelianum non immeritò videre cupit Illustrissima D. Vestra. Video enim &Viros Doctos ac rei Mathematicae peritos ab eo non pauca, praecipuè verò orbitam, flexum, motum stationemque Cometae didicisse, quod ex ore quorundam habeo. Alios jam, brevi licet tempore ab editione libri interjecto, cursum ad sideris istius conspectum dirigere perspicio. Caeterùm omnia hîc ex voto Illustrissimae D. Vestrae evenerunt. Nam &Amplissimus Dominus Hevelius, pro ea qua est humanitate eximia, P. Curtio exemplar, ut amicitiae &observantiae monumentum misit, &Schumacherus noster, quem &ego talem experior qualem Illustrissima D. Vestra dicit esse, fasciculum illum à me sibi commendatum ritè curavit, per hominem Norinbergâ ad vos recta, &quidem sine longa cunctatione, iturum. Mundum subterraneum P. Kircheri &ego his diebus in Bibliopolio vidi.