# Theatrum cometicum 112.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 112.5 to 112.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/112.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/112.5-2

parinis ioni CXLIII. Anno Christi 631. apparuit Cometa gladii speciem referens, postqundaceni à Romano Imperio defecerunt. Ex quibus velut initiis Mahometicum unicum regnum exortum est, & ad summam potentiam pervenit. Circa haurium suum obiit Lotharius Rex Gelliae. Eckstormius ex Schossero. Anno Christi 633. signum in caelo gladii formam habens visum est, quod perdiamegros mansit. Hinc inter Romanos & Saracenos bellum implacabile secutum est intertus Rex Sclavos debellavit, Cadovalla Britannorum rex, auxilio Pende morum tyranni, à Nortumbris defecit. Edvinus in praelio interfectus est. Nigeleimstans, silius Dagoberti, Regis Francorum, cum jam quadragesimum diem altis & a Sancto Amando baptisaretur, omnibus aliis coram astantibus & praesentium tacentihusque baptisatus respondit, Amen. Rockenbachius. FuncUnccius quoque hoc signum in eundem annum 633. ponit, quod 30. diebus versus Meridiem stetisse ait, & addit sententiae dubius: Hoc Saracenorum potentiam significatam autumant. Alstedius pariter in Anno Christi 633. Cometam hunc ponit, & circà hoc tempus Saracenos Damascum, Hierosolymam & Syriam totam occupasse ait. Et Keckermannus Syst. Phys. l. 6. c. 5. de Cometis eidem anno cum Peucero Cometam hunc tribuit. Ricciolus eum ad ann. 632.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
