Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 113
Unproofread scanNot analysed yet
Vestra me antè oculos habere illud Persianum: Est aliquid quo tendis? &rectâ viâ ad laudabilem publicae utilitatis, propriae verò conscientiae &existimationis bonae metam pergere, contrà omnia adversa infracto &intrepido praeditum animo. Si Hevelium, aetatis nostrae (absit invidia verbo) Atlantem, aliosque Astronomos celebres, &Viros eruditione diffusa per omnia clarissimos, Cometa nuperus multa docuit, sanè &me, qui discendi studio nemini cedere volo, idque ex professo meis conatibus ago. Quòd illa verbosior epistola die 16. mensis elapsi scripta tantum placuit Illustrissimae D. Vestrae, tribuo id ejusdem non in me tantùm, sed &in bonas literas, quas honos alit, &in publicam utilitatem studio singulari. Eidem illi studio in me propenso frequens imputo votum, quo me Illustrissima D. Vestra Vestrum esse cupit. Sed satisfactum iri Eidem, imo omnibus spero, eo ipso dum citrà Sectarum invidiam primitivam Christiani appellationem, ut &sententiam de fide, &quidem omnibus communem, Symbolo scilicet Apostolico comprehensam, quam verba in se ipsis naturaliter posita &clarissima Scripturae Sacrae, cuncta creditu &factu ad salutem necessaria complectentis, docent. Ita nulli molestus, non tantùm meis, sed &omnibus, ad salutem quoque, prodesse cupio. Sed quò deferor? ex orbe scilicet Astronomico in Theologicum praelucente Cometae, sed &voti Illustrissimae D. Vestrae face. Itaque redeo in orbitam, &bonâ fide dico, me ut omnibus, licet à me in rebus fidei dissentientibus, virtutis bonarumque artium studiis ac Christianae institutionis vinculis conjungi, ita singularibus nexibus obstrictum esse ac magis magisque obstringi, ut sim Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu &officio deditissimus