# Theatrum cometicum 113-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/113-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/113-3

multis aliis ipse pollet: adeò ut multa mihi optem, quae in illo admiror & colo. Pro communicatis tàm novis, quàm etiam Cometicis maximas ago gratias. Bullialdo, Heinsioquè ac Hevelio, Viris undiquaque eximiis, commendari me quavis occasione peto. Gaudeo autem, nos omnes in eo convenire, & quasi coincidere, quòd maturanda sit editio partûs, quem praestantissimum ingenium Vestrum jam parat. Nisi me continua negotia & taedia à suavissimo aliàs commercio Musarum invitum abriperent, mox tentarem depositam chelym, si fortè Epigramma aliquod Operi tàm excellenti adnectere possem, quasi corollam amicitiae indicem, aut comitem libro per tot mundi regiones, inque secula futura ituro. Nullus verò dubito, Generositatem Vestram alios amicos, quibus felicior vena, aut majus ocium est, in partem vocaturam, curaturamquè, ne etiam hîc aliquid ornamenti venustissimo libro decedat. Quem conspicere cum tot aliis aveo & constanter maneo G. D. Vestrae. Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. Hamburgo carrupta, in roncussa, invicta. Scopum laudabilem quivis, ad quem collicet, hubeat. Discimus & discere debem ne quotiate. Hunas ali artes. Cic. Occassis mu virturis comnegligendia, N 37. ad Nova recentissima gracissima. Diligens & officiosus amicus esto. Poëtica studia deposita resumere. Auctor modestiam debi tam se servare affirmat recti facti conscientia vel sola, tum generis, edit. carianis, vita & studiorum honestate contentus futurus. Rautensteramis meri tis debitum testimonium datur. Nobilitar Majorunqui gloria oneri est, quòd sit assiduo egregit factis exornanda.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
