Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 114-2
Unproofread scanNot analysed yet
quemadmodum olim Flaccus, libertino patre natus, &posterioris vitae conditionis, priori longè modestioris, privatae nempe, officiosa illa &splendida inferioris, sed pacatioris &laetioris comparationem instituens, ad Maecenatem suum scripsit. Sed, fateor, me illud, quod sorte nascendi obtigit, onus portare molestum, quod ille recusabat. Namque me antiqua nobilitas premit &gloria Majorum, quae tanquam lumen nec bona nec mala posterorum occultari patitur; tùm meritis omnibus viribusque major existimatio, *sed &exspectatio tot Magnorum Virorum, quibus in respondendo votis, sed &literis eorum de hoc argumento Cometico vix ac ne vix quidem sufficio. Sed dabit Deus his quoquè finem molestis, saltem gravibus laboribus, cum laude, ut spero, conjunctum, &quia multo sudore partum, ideò &laetiorem suavioremque futurum. A Clarissimo Heinsio nihil literarum hac vice accepi. Accepi verò heri egregias Symbolas Operi meo, cum Bono Deo, inserendas à Clarissimo Fratrum Bartholinorum pari Thoma &Erasmio. Quae à Clarissimo Bullialdo hodie accepi, ipsum aurographum docet. Abrumpendum tandem paulo post erit literarum de hocce argumento commercium. Alioquin opus in immensum excresceret, cui nec perficiendo nec edendo ad ultimum sufficerem. Nec Illustrissimae D. Vestrae in posterum de hoc molestus ero, ut puto (nisi fortè aliud res &tempus praeter destinatum attulerit) postquam ad praecedentes meas &has praesentes, responsum &liberum de adjunctis judicium Ejusdem fuero consecutus. Quam ut bene diuquè valere, ita &quàm prosperrime agere cupio ex animo Illustrissimae D. Vestrae Omni studio &cultu