Latin
115.5 to 115.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 115.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Colossum illum Solis tuto orbe celeberrimum dejectum. Taceo procellam Constantinopolitanam anni 647. quae magnas arbores &columnas stylitarum evertit, ut &terrae motum &aquarum inundationem, quae mala Romam eodem anno afflixerunt. Tam multiplici fato Principes è vivis tolluntur, etsi nullus in caelo luxerit Cometes. Hunc, quem Eckstormius monstravit, secuta sunt regum Longodardorum dissidia &caedes, fames Gallica, mors Ludovici Regis Francorum, tum bella, quibus Britannia &Indigenarum &septem regulorum Anglo-Saxonum dissidiis assiduò flagrabat, aliaque. Sed atrociora antè Cometam visa sunt. Quem tamen multa etiam laeta exceperunt. Nam Anno 661. Grimoaldus regnum consentientibus Longobardis accepit, &nuptias cum sorore Gundeberti ab se peremti, ingenti omnium laetitia, ut Sigonius refert, celebravit. Ejus insidias Pertharitus affinis evasit. Grimoaldus verò Anno 662. rem contrà Francos Pertharito auxilium ferentes prosperè gessit: postero Constans Imperator, re contrà Longobardos prosperè itidem geri ccepta, pacem cum Romualdo Beneventi luce, Grimoaldi silio composuit. Sed mox Romualdum decipere volens, perfidiae poenam luit, indubitatâ victoriâ Romualdo relictâ. Hujus pater an. 664. Lupum Forojuliensem Ducem rebellantem, per Cacanum Hunnorum ducem, nolens Longobardos suos cixilibus assuefacere bellis, oppressit, &mox hunc ipsum provinciâ, multo sanguine partas excedere nolentem, solo armorum metu removit. Inde ad res ordinandas, denique pacis studia &jura populis scribenda Anno 668. se convertit. Sequentes annis 670. variis Principum fueribus &successionibus, ut Sigonius ait, claruerunt De hinc Pertharitum mortuo Grimoaldo regnum recuperasse, justè &quietè administra testatur. Calvisius ad Anno 661. victoriam Cenwaldi West-Saxonum regis Wulfero Pendae filio Merciorum rege, ad Ann. 664. Scholas in Anglia instium, &per eas religionem Christianam plurimùm propagatam refert, ut &alia, quibusum immoror. CXLVI. Anno Christi 674. Cometa magnus apparuit, quem secuta est siccitas, nisi &fames. Alstedius.