Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 116
Unproofread scanNot analysed yet
Curtium, non deero. Libenter enim opus illud quamprimùm viderem, quod spero multum delectationis &utilitatis secum allaturum. Plura nunc scribere non vacat variis impedito negotiis publicis. Hoc tamen unum silentio praeterire non possum, nuper admodum Sponsalia inter Archiducem Austriae Sigismundum Franciscum, Archidux Austriae Si& maximam natu Principem Palatinam Sultzbacensem celebrata esse, comparente Cismundus illic nomine Sponsi cum pretiosis muneribus Comite Conigleckio. Sperandum Franciscus Principem est hasce nuptias multum boni non tantùm Fratribus, sed &Agnatis Serenissimis, Palatinam totiquè adeo Inclytae Domui Palatinae allaturas. Proximè plura, volente Deo Sulizhacensem sibi deManeo nunc &semper spander. G. D. Vestrae Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratis bonam die 20. Iunii 1665. POstremae literae Illustrissimae D. Vestrae die 11. hujus scriptae, nil de re Comerica continebant. Itaque non habeo, quod nunc Illustrissimae D. Vestrae de hoc argumento respondeam. Dabo tamen quaedam huc spectantia, aliaque Illustrissimae D. Vestrae grata futura. Mira &tristis rerum Polonicarum facies. Nulla poenitentiae, post tot &tanta in caelo &terra edita, apparent signa. Formantur castra, instruuntur acies, infestis signis concurritur. Si sic pergunt, bellum civile atrox &funestum, quod absit, praeter illud cum Mosco externum &periculosum, ac indomitam Cosacorum rebellionem habent. Ecce verò tristem conflictum Britannos inter &Batavos, quo violata sunt cuncta divina humanaque, Auglos inter Hollandes Ingratus dubio procul nuncius hic erit Heinsio &Pelsio, communibus nostris Amirauflictus nacis, quia &nobis omnibus est. Quanto desiderio ille ardeat operis mei, autogravalis. phum ejus testatur. Miror autem quod me Magno Hevelio componat. Sed existimo cum intelligere illa, quae operi meo praeter Mathematica, inerunt Physica, Politica, Historica, Ethica, &id genus alia. Caeterùm ego Hevelio, tanquam Astronomorum nostrae aetatis Homero, assurgo. Video &praestantes alioquin Astronomos palmam ei porrigere. Cum verò quandoque &bonus dormitet Homerus, tùm cumprimis Errores in n