Latin
117.1 to 117.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 117.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ut Calvisius, Helvicus, Serres, vel 603. ut Funccius &Alstedius putant, mortuus est. At Hilderici vel Childerici mors in ann. 679. incidit, de qua mox dicturi sumus. CXLVIII. Anno Christi 675. &676. tribus continuis mensibus apparuit Cometa: quo tempore Saraceni imperium Romanum vehementer adflixerunt. Nam magnâ classe venerunt in Siciliam. Bellarminus in Chronologia collocat Cometam in ann 678. &addit tribus annis sequentibus non pluisse. Alstedius. Anno Christi 67 7. mense Augusto stella adspectu horrenda, radiis caelos penetrans, ab Oriente usque ad Occasum Solis per tres menses integros visa est. Hanc morbus Epidemia dictus in Orientalibus regionibus secutus est. Secutus est hanc stellam mox &Cometa, qui per 3. menses integros à mortalibus visus est, caelumque per 10 dies tunc temporis arsit. Hac prodigiae tantae sunt secutae calamitates, quales hominum memoria, ut Historici annotant, anten non meminit. Imbres assidui calo ceciderunt, tonitrua horrenda saepius audita sunt, &fulmina visa sunt. Quae mala omnia ut Theodatus averteret &expiaret, supplicationes populo indixit, solennique more ipse pompam secutus est. Obiit &Theodatus, anno Pontificatus sui quarto, magno civium ejulatu diem suum, &in Vaticano sepultus est. Eodem anno, paulò post Saraceni Lyciam Ciliciamque bello defatigarunt, pestis saevissima Ticinum afflixit. Rockenbachius. Anno Christi 677. in Augusto per tres menses Cometa excelsam flammam quasi columnam praeferens, à parte Orientali à gallicinio usque ad ortum Solis apparuit. Eckstormius ex Hist. Eccl. cent. 7. cap. 13. Sigeberti. Saraceni coacti sunt à Romanis pacem petere. Pestis grassata est in Oriente. Anno Domini 678. Haec inter Theodorum &Wilsridum orta dissensio est: quo etiam tempore Cometam per tres integros menses apparuisse Beda narrat: Matutinis horis oriebatur, excelsam radiantis flammae quasi columnam prae se ferens. Ac haec quidem stella (ut solet) ingentem Britanniae calamitatem portendebat. Quo enim anno Wilfridus Româ in Britanniam rediit, &provincia sua per Theodori inimicitias prohiberetur, (quanquam is sedulò Euangelium promulgarit) ingens mortalitas multas Britanniae provincias corripuit, in provincia etiam Occidentalium Saxonum per tres integros annos non pluit. Unde populus praeterquam quòd morbo, etiam fate praeter modum afflictus est. Idem etiam Beda narrat: Sepè quadraginta homines, saepè plures famis acerbitatem non ferentes, ad maris ripas se contulisse, seseque inae junctis manibus fluctibus absorbendos miferè praecipitasse. Antiquitates Britannicae. p. 54.