# Theatrum cometicum 118

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/118

DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 24. Iunii 1665. Ibenter nunc misissem continuationem responsi Curtiani, quod addixi, ut non tantùm ejus, sed & Leinbererianum Ingolstadio judicium, de illis quae proposui, obtinerem. Sed id praestare per varia & insuperabilia impedimenta non potui. Vellem autem illud tanto citius consequi, quantò magis mihi, ut Amicorum, opus meum integrum priusquam editionem ejus inchoaverint, videre cupientium, votis satisfaciam, si possim, totis viribus curandum est. Constitui verò, spe divini auxilii fultus, ex consilio Amicorum Hollandorum, ut mille exemplaria libri mei imprimantur. Itaque totidem exemplaribus Tabulae illius Uranographicae Ingolstadiensis opus haberem. Qua in re, ut me Illustrissima D. Vestra validâ auctoritate apud P. Curtium, perquè eum apud P Leinbererum juvet, officiosè rogo, & quanti ad id obtinendum sumtus requirantur, certior reddi cupio. Utrique mitto hoc apographum Hevelianae epistolae die 17. Junii datae, heri ad me perlatae. Prodromi ejus Prodromum cum expedito tabellione hodie Bononiam ad P. Ricciolum, inde Romam ad P. Kircherum, mitto, opusculum, ut spero, utile futurum, non tantùm ob compendii gratam brevitatem, sed & ob operis ipsius quandam ab Auctore factam correctionem, quae fortè cum tempore augebitur; tùm ob quaedam ex literis Auctoris ad me datis, aliaque mea additamenta Historica & Chronologica: ad quae non tantùm Hevelianum sed & Ricciolianum responsum aliquando exspectabo Quod mihi non tantùm ab humanitate P. Schotti (cujus opera egregia, in quibus de suo illo Clarissimo Socio Kirchero singulariter meritus est, valdè laudari scio, & nonnulla me vidisse fateor) sed & ab Illustrissima D. Vestra promitti, mihi gratulor, qui multorum Virorum scientiâ rerum Mathematicarum Praestantissimorum, observationes & judicia de Cometis conquiro. Benè valeat & salveat Illustrissima D. Vestra ab eo, qui est ad usque tumulum Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu & officio addictissimus,

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
