Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 119
Unproofread scanNot analysed yet
DE RAUTENSTEIN. Hamburgo satisbonam die 27. Innii 1665. si Ultum Illustrissimae D. Vestrae &mihimet gratulor, quòd me per SchumaAcherum accurante, Cometicus Clarissimi Hevelii Prodromus illùc jam sit perlatus. Non dubito tàm egregium opus non tantùm corporis, sed &animi oculos cujusvis bonarum literarum amantis, praesertim verò rerum Astronomicarum gnari, mirè delectaturum. Non negligam ei proximâ occasione, volente Deo, nomine Illustrissimae D. Vestrae gratias agere; heri enim à me materia scribendi destituto, &multitudine gravium laborum presso, fieri id nequaquam potuit. Libenter alioquin &Illustrissimae D. Vestrae, &Viro illi singulari, rerum Astronomicarum scientiâ &humanitate ac in me benevolentia conspicuo, id officii praestitissem. In perficiendo quamprimùm opere meo, omnem adhibeo curam &diligentiam, quam inter tot laborum, quos mihi exantlandos rerum mearum ratio imponit, moles, tenuitas virium mearum praestare potest. Libenter enim viderem si opus hoc ante instantes nundinas Francofurtenses prodire posset, cum hoc rerum mearum valde intersit. Quâ de re heri literas ad Amicos Hollandos, qui hujus negocii curam in se susceperunt, scripsi, eosque, ut sine omni mora opus cum Bono Deo inchoënt, instanter rogavi, me quoquè sine mora aliquot centenos Imperiales thaleros illis in hunc usum transcripturum pollicitus. Sed monent illi, tùm verò &alii Amici hic degentes, quod &Illustrissima D. Vestra jam ante monuerat, &mihi semper animo obversatur, ne grandem hâc ratione rei familiaris fortunarumque jacturam subeam. Suadent itaque ut obtineam apprimè necessaria huic instituto ab Augustissimo Imperatore, nec non Rege Christianissimo &Celsissimo &Foederati Belgii Ordinibus privilegia. Quâ de re quid hodie ad Amicum quendam scripserim, mitto, &excerpta quaedam ex nuperrima ad P. Kircherum epistola subjicio. Propositionem illam de privilegiis subacto Illustrissimae D. Vestrae judicio submitto, &quid consilii sit capiendum, rogo. Certius certo etenim est maximè rerum mearum privatarum interesse, ne impensis in editionem tanti operis haud modicis factis fructu, justae &debitae utilitatis per suppositam ab aliquo homine avaro &fraudulento, quales &nostra fert aetas, operis editionem, prorsus excidam. Sed non pauca, quae me tangunt, hîc in considerationem veniunt, quae quia nec Illustrissimam D. Vestram latent, judicium hîc ejus anxiè praestolabor: cui quantum hic fidam, ipsa probè novit. Res Vestrae, superatis jam ferè dissensionum illarum difficultatibus, concordiam de se pollicentur. At Polonicae nonnisi majorem, proh dolor! in dies discordiam, in apertum non tantùm dissidium, sed &bellum civile, quô, si unquam, nihil nunc periculosius, imò exitiabilius dari potest, erumpentem. Adversa namque jam formantur castra, instruuntur hostiles civium copiae, imo jam cives cum civibus in media Republica, quasi arena, gladiatorio more concurrere, ut alicubi Florus ait, incipiunt, infesta signa provincias terrore, sed &gemitu ac lachrymis implent. Plura dicere pudor verat dolori mixtus. Deus misereatur patriae! Et is quidem miserebitur, si illa prius iniquè oppressorum. B. V. Illustrissimae D. Vestrae Omni studio &cultu