# Theatrum cometicum 119-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/119-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/119-2

STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratisbonam P. Schottum jam diu novi, Virum humanissimum & doctissimum. Non dubito illum Generositati Vestrae responsurum: Ipsam autem vidisse, quae ille nuper edidit, satis, ut mihi videtur, curiosa. Optem saltem plus mihiotii suppetere ad legenda talia, quibus magnoperè delector, bonorum librorum lectioni ab ineunte aetate assuetus. Qui cum nunc occupatissimus sim & negotiis & interventu hospitum, abrumpere cogor, proximè, Deo volente, uberius scripturus, praesertim si materiam mihi suppeditet Generositas Vestra. Cujus maneo constanter Paratissimus Servitor

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
