Latin
119.1 to 119.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 119.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Prodiderunt quidam rerum caelestium ignari, eodem Pontifice (Benedicto) sub dominici Natalis diem, Vergiliarum ortis stellam apparuisse, quae totis diebus &noctibus luxerit ad Epiphaniam usque, quo nihil potest videri minus scitè positum, tanquam non satis constet, Vergilias circa vernum Aequinoctium, ad nonum Kalendas Aprilis oriri, nisi aliquis interpretetur juxta sydus Vergiliarum Cometen observatum, ut in mundi circumactu Vergilias comitaretur, cui interpretationi repugnat eruditorum opinio. Enimverò tametsi falso quidam Cometas perpetua esse sydera arbitrati sint, ac cum mundo agi plurimum: tamen in arctico circulo hujusmodi phasmata existunt, &ut veriùs dicitur, ex fortuito humore &vi ignea concrescunt, ac multùm infra stellas, ut cum mundo agi non possint. Per idem tempus Vesuvius mons tantam vim ignium repentè evomuit, ut circumjecta loca sint passim incendio consumpta, quod aliquot ante aetatibus acciderat, Tito qui fuit Vespasiani filius imperante, si Tranquillus verus est auctor, quo magis miror Platinam persuasum habuisse, Eusebit credo auctoritate adductum, Trajano principe Vesuvium deflagrasse. De quibus Sabellici verbis consului Virum quendam egregiè doctum, ejusque sententiam hanc exploravi, Sabellicum non satis jure fugillare eos, qui dixerunt Cometam apparuisse circa ortum Plejadum sive Vergiliarum. Nam Sole existente in extremis partibus Capricorni, occidente eo oriebantur sive ortae erant è regione ὀσείπλατεν circiter) Plejades in Tauri constellatione: qui ortus dicitur ἀκρόνηγοι, unde &acronyctae stellae quae occidente Sole oriuntur, vocantur. Quod si verò intellexerint illi motum Κόσμικον, nempe ut Plejades unà cum Sole horizontem ortivum transierint, absurdi sanè fuerunt. Neque heliacè tunc ortae Plejades sunt. Quem ortum itidem si intellexerunt illi, pariter errarunt. Adhaec videtur Sabellicus perpetuam apparitionem stellarum confundere cum earundem duratione perpetua, quae duo benè distinguenda sunt. Sic ille Cometa anni 1618. tandem factus est perpetuae apparitionis, &tamen desiit. Sed de his in transitu dicta sufficiant. Nunc ad reliqua Sabellici redeamus. Quod is auctor de Vesuvii incendio refert, aliquâ correctione indiget. Nam non tantùm Anno 79. sub Tito (quae &Funccii opinio est) sed &Anno 471. (Alstedius) 472. (Sigonius, Calvisius) &Anno 512. (Sigonius, Calvisius) mons ille ante hunc Cometam deflagravit. Sed ad Cometam nostrum his quoque relictis, revertamur. Tam laeta quàm tristia eum antecesserunt &exceperunt.