Latin
121.5 to 121.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 121.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Longobardorum in Italia Regi saevitia in Luitpertum consanguineum &innocentem puerum (cui saltem ex aequo regnum competebat, erat enim Luitpertus Pertharithi illius regis nepos, Aripertus verò Gundeberti fratris ejus filius) immaniter trucidatum exercita, tùm verò post pugnam cum Asprando Luitperti illius tutore satis prosperam, vecors &in praecipitium impellens ex castris, mox ex regno fuga exitium portendit. Haec ad ann. 712. Sigonius annotat. Illustria Pipini &filii ejus Grimoaldi, tùm affinis Dodonis exempla huc sunt referenda. Pipinus enim Plectrudi Elpaidam (Aventino Albaedam) superinduxerat, ex qua Carolum illum Martellum, rebus gestis celeberrimum, suscepit. Ob hoc adulterium tum à Lamberto Episcopo Ultrajectensi, ut par erat, objurgaretur, is à Dodone Elpaidis fratre occisus est. Hic paulò post foedo morbo à vermibus erosus periit. Grimoaldus verò, qui pravum paternae libidinis exemplum secutus adulterinis amoribus turpem ducebat vitam, à genero (ut Serres ait) Radboti Frisiorum Reguli, id est, iffine suo (habebat enim Theodovindam filiam Radbodi in uxorem) anno 713. vel 74, ut Aventinus putat, qui percussorem Raenarium Frisium nominat, Leodii in templo interemtus est. Pipinus dehinc moerore anno 714. contabuit. Joanni Exarcho anno 712. superbia &avaritia, populo Ravenatensi gravis, necem portendit. Haec itaque omnium istorum vitia, non ille Cometa longo annorum intervallo dissitus, ante †Tarapha in Roderico, *Tarapha ex Ritio de regib. Hisp. p. III. III. hunc Cometam interitum eis portenderunt. Ita manifestum evadit, terrena potiu quam caelestia, &voluntaria quam naturalia portenta exitum Principibus significae &adferre. Sed jam quae Cometen istum secuta sunt videamus.