# Theatrum cometicum 122

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETSKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/122

Phaenomenon ud cingulum Andromeniae Septentrion. Cometa afficit admonet martales. N43. ad Occupati sibi ipsis vacare mequeunt, Ratishonâ Hamburgum die 22. Iunii 1665. PRO constanti erga me affectu & studio Generositati Vestrae debitas ago gratias, mequè vicissim singulariter devinctum esse agnosco & profiteor. De Cometa, vel potius vestigio aut reliquiis ejus à me & Illustrissimo Brunsvicensi Legato, qui me tunc temporis die 22. Maji in villam meam comitabatur, obiter observato, nunc quoque plura scribere non vacat. Subterranea P. Kircheri, ut & alia Doctissimi illius Viri, visu certè digna sunt. Mihi perplacet, quòd Generositas Vestra & apud illum, & alibi tam honorificam mei memoriam facere dignata fuit, cum à laudatis laudari amem, & placere iis qui aliis placent & mihi, qui mansurus sum constanter G. D. Vestrae. Paratissimus Servitor

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
