Latin
123.5 to 123.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 123.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Tranquillato verò post multos annos regno, Luitprandus à suis quietus idoneam se prolatandi regni adeptum occasionem ex ipsa Romanorum discordia ratus, vetus bellum cum Exarcho redintegrare constituit. Quod bellum inde à Rachi, Aistulso &Desiderio regibus deinceps quasi haereditario jure exceptum, prorsus regnum ipsum, nomenque clarissimum regum Longobardbrum extinxit. Prospera quidem Longobardis fuit saepè &multum belli illius fortuna. Sed nec Romanis vires &prosperi successus, nec exterorum auxilia, quae Longobardos ad extremum oppressere, defuerunt. Anno 725. Luitprandus classem Romanorum delet &Ravennam capit, ac Exarchatum in formam Ducatus (vide ingentem rerum sine Cometa confusionem &mutationem) convertit. Sed urbem &provinciam Exarchus Paulus operâ Venetorum paulò post recipit. Quem in bello sacro, quod mox inter Leonem &Gregorium 2. illum Imperatorem hunc Pontificem Romanum, illo oppugnante, hoc propugnante imagines, gerebatur, tota Italia contrà Imperatorem &ejus ministros decreto Pontificis excita seditio popularis, ut &alios duces &magistratus ab Imperatore constitutos oppressit. Haec rebellio triennio antè Cometam novum extitit audaciae Longobardorum &Italiae ab Imperatore amittendae prodigium. De hoc ita Sigonius F: Luitprandus postero anno nova concitati tumultus occa* l. 3. de regno Italiae ad ann. 724. p. 62. *l. 3. de regno Ital. ad ann. 727. sione allectus bellum intulit.