Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 124-2
Unproofread scanNot analysed yet
AV. lubens compellarem, &magnitudinem affectus ipse declararem, si per negocia &hanc adversam valetudinem liceret, quae me, ut novit Generositas Vestra, impedit, quominus calamum ducam, sed dictare cogor animi sensa. Id quod apud ignotos non ita commodè fieri solet, quàm apud Amicos, qui Amicorum imbecillitatibus indulgere solent. Gratum interea mihi est, imò gratissimum, quod beneficio Generositatis Vestrae tanto Viro fruar Amico, quem quoties occasio fert, toties meo nomine salvere, &reciproci affectus certiorem reddi cupio. Operis Vestri editionem juxtà cum Hevelio, Heinsioque &aliis maximoperè desidero, quò magis mihi salivam movent, quae subinde ad me mittere dignatur humanitas vestra, praeludia eruditionisque rarae specimina. Rectè autem fiet si maturè &opportunè colophon ei imponatur, tùm ne nimis fatigetur &ab aliis abstrahatur Generositas Vestra, tùm ne sumptus nimis excrescant, tùm etiam ne lectores deterreantur, delicatuli hodie ut plurimùm, &mole quâdam facilè deterrendi. In eo verò non errat Eadem Generositas Vestra, quod votum meum de suo ad nos reditu ex vero affectu profectum censet. Qui enim ex singulari divina gratia ad gremium matris Ecclesiae mirabiliter reductus fui, mirum non est, si eandem felicitatem etiam amicis voveam, &reversus in viam fratribus commonstrare satagam. Omnes verò, qui Symbolo Apostolico &Christianorum appellatione utuntur, vera verae Ecclesiae membra reputari non poterunt, stante illo una fides, unum baptisma &c. Alioquin &Quackerianam, &Anabaptisticam &Arianam, &nescio quot alias Sectas pro Ecclesia Dei sumere deberemus, quod &verbo divino, &purae Antiquitati, &ipsi rectae rationi omninò adversatur. Nescio an legerit Generositas Vestra opera vestri Cardinalis Hosii, Episcopi Varmiensis, duobus tomis comprehensa, quae dum nuper inter libros meos fortè mihi occurrerent, magnaque tanti viri cum admiratione legerem, quae de Ecclesia scripsit; optavi praesentem Generositatem Vestram, ut coram audirem, quid ad argumenta tam clara responderer. Sed ad alia. R. P. Curtius d. 26. Jun. ad me quidem scripsit, sed pro more curtissimas. Nescio quid illum ita impediat, licet denuò promittat, se Generositati Vestrae responsurum. Quòd si continuatio responsi vestri interea adveniat, fortasse ad mutuum officium citius permoveretur. Ego verò quae operi Cometico vestro addam, non habeo, sed priora repeto, cum voto felicis successus. Ad epistolam vestram, die 10. Junii hùc exaratam, antehac dicere debui, nihil esse quod moneam, sed ita ut scripta est, edi eam posse censeo, luce &lectione dignissimam. De reliquo mitto triste nuncium, Oeniponte nuperrimè ad nos perlatum, de obitu die 25. Junii Archiducis Sigismundi Francisci, quem triduo ante Cometa supra urbem visus praesagivisse fertur. Hevelianas literas P. Curtio communicabo, qui quòd &mei antehac in suis ad Generositatem Vestram mentionem tàm honorificam fecerit, Eidem debeo, scripturus brevi ad Virum illum Praeclarissimum. G. D. Vestrae Paratissimus Servitor