Latin
126.1 to 126.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 126.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et ut pluria testimonia quae cum his unum sunt, praeteream, solum Joann. Aventinum, laudatissimum Annalium Vestrorum Bojorum Conditorem, auctorem inter Optimos in Republica literaria collocandum, adducam. Is enim l. 1. postquam gentium &populorum ac rerum mutationem in terris magnam piè &sapienter docuisset, &Turcarum exemplum, libertati nostrae insi„diantium, ac meritò metuendorum adduxisset, subjicit: Nec est quod nobis blan"diamur de Christo Servatore nostro, cujus sanctissimam religionem jam pridem pol"luimus, ne dicam factis abnegamus. Non nos (ait Divus Ambrosius) nuda nomina, "inanes tituli, cassaeque caerimoniae fallant. Quamvis in Imperatoris nostri verba sacra"mento rogati juraverimus, nihilo secius tamen authorem &principem nostrum dese"ruimus, fidem datam frangimus, ad hostes deficimus, sunt complura publica litera"rum Gymnasia, sunt quoque complures omnis divini humanique Jurisconsulti. Verum"enim verò magis lites quàm literas amant. Adeò &pecuniae student, &ambitione "in praeceps abeunt, Ventri Venerique veluti pecora serviunt. Nomine duntaxat Chri"stiani, reipsa quidvis aliud. Christiani fiunt, non nascuntur, potest Pater Omni"potens degeneres abdicare liberos, &adoptare atque procreare novam ac germanam "sibi sobolem. Attamen siquidem nostro seculo alii non contigerint mores, jam diu ita "vivitur, is status rerum est, ut nihil boni divinet animus. Vanus sim precor angur, "si non nostris premimur malis. Haec ego meritò Illustrissimae D. Vestrae, ut alias ob caussas, ita quod Vir ille judicio B. Rhenani &Magni Erasmi diffusissimae eruditionis &reconditae lectionis, antiquitatumque suo seculo indagator Incomparabilis, Ratisbonae non tantùm diu caelebs &postea cum familia vixerit, sed &mortuus ac sepultus sit, ita ut ipsi tanti Viri manes meritò Vobis haec commendare possint: ut nihil dicam de ingenua libertate, &ipsa vera commonitione his, si unquam, exulceratis temporibus pernecessaria. Ex hoc verò auctore, cujus genius mihi perplacet, etiam in illis quae magnâ libertate admiscet ad mores pertinentia, ita ut ejus quoque exemplum mihi imitandum proposuerim, discet Illust D.