# Theatrum cometicum 126.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 126.5 to 126.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/126.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/126.5

Vestra quantum Viro Politico satis est, quid de Ecclesia, & eius capite ac membris statuendum sit, praesertim si & Epistolas illius Gregorii, tùm & Bernhardi (utriusque in numerum Sanctorum relati) libros de Consider. ad Eugen. Pontif. Rom. legere & considerare, saltem illius temporis faciem Ecclesiae & cum praesenti conferre velit. Atque hinc facilè turoque judicium de eo, quid faciendum sit, ferri potest. E hoc argumentum verbis Chrysostomi concludo. Publicium ecclesiae bonum quaerere, & aliorum salutem privata commodo anteponere, canon est Christianismi persectis. Chrysost. in Cor. X. 33: nisi unum dico, me optare minus in orbe Christiano esse fidei, plus autem picta id recidi ense verbi divini plura, quae pro capitibus fidei habentur, inseri verò mentibus hominum officia pietatis. Quod quidem occasione & impulsu nuperorum Cometarum meritò fieri conveniret & necessum foret, nisi divina monita in verbo ejus illis caelestibus linguis igneis, partitionem Spiritus Sancti olim significantibus, & nunc e caelesti suggestu linguis illis lucidissimis, tristia laetaque praesignificantibus, data, despicere vesimus, quod profanorum prorsus foret, & à mentibus Virorum Christianorum longè sit oportet. Nam cum excessu subtilitatis, specioso in vulgus articulorum, sive potius capitum fidei nomine, commendatae, & defectu pictaris ad claustra fer& ergastula ac rusticitatem damnatae communiter laboretur; quid aliud publici boni studiosissimo, qualem me elie toties, quoties res fert, dico Cassero dicendum est, quàm optandum esse contrali fidem, dilarari verò pietatem? Monet nos hic res ipsa & religionis Christianae pro tot antiquis illis sacrificus & cerimoniis Gratus aniamis publicè testantes.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
