Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 127-4
Unproofread scanNot analysed yet
quaedam ratione felices. mihi ante omnia sunt. Quodsi verò Illustrissima D. Vestra aliquem mihi Maecenatem Munificum, benevolentiâ &auctoritate sua conciliarit, foret hoc rebus &votis meis commodum. Libenter autem scirem si quis dari posset, quò ei debitum grati animi testimonium publicè exhibeam: sicut facere solent quotquot veteris illius dicti memores sunt: Ingrato homine nil alit terra pejus. Nullam hujus rei facerem mentionem, nisi praesens fortunarum mearum status id exigeret, ac nota Illustrissimae D. Vestrae &toties probata mihi sincera benevolentia suggereret. Haec etiam me movet, ut petam, quò figurae observationum Comet. Salisburgi factarum totidem exemplaria, quot Ingolstadiensis Illustrissima D. Vestra mei caussa imprimi faciat. Benè valeat Illustrissima D. Vestra, ac me semper constanti prosequatur favore, qui sum Illustrissimae D. Vestrae Omni cultu &studio