# Theatrum cometicum 128

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETSKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/128

STANISLAUS LUBIENIETSKI. Ratishonâ Hamburgum die 9. Iulii 1663. Iligentius jam curantur Vestrae, ut video gaudeoque, sperans, id porrò ita Deventurum. De Cometa illo Dieteldorffii à me 22. Maji viso, nihil amplius memorare possum, nisi quòd putem, orientem tunc nobis à tergo, occidentem circa faciem, & Cometam ad laevam, id est, ad Meridiem visum fuisse. Qualis verò fuerit ille, qui Oeniponti ante obitum ultimi Archiducis conspectus fertur, à Mathematicis eorum locorum discendum erit. Videmus Cometas, legimus Prophetas, deprehendimus seriem consiliorum, & fatalem quasi omnium rerum confusionem. Et tamen vix sunt, qui ad meliora se inflecti & à perversis abduci patiuntur, ita ut nihil verius sit, quàm illud vetus: Vitia erunt, donec homines: homines verò quò propiores fini mundi, eò pejores. Optimi illi, qui minimis urgentur, aut qui parvi moriuntur, antequam inquinentur pravitate seculi, & procreent sobolem vitiosiorem. Id quod uti solatio mihi inter caetera fuit, cum primogenito meo orbarer, (cui quòd posui Epitaphium, nescio an viderit Generositas Vestra) ita etiam adhuc in hac orbitate mea solatio mihi est non postremo, qui nescio, num felicior sit is, qui qualescunque a Natura sibi concessos liberos, etiam pessimè aliquando se dantes, retinere cogitur: quàm qui eligere potest maturo judicio, quos educet, & pro lubitu suo formet, apuciendos, vel recusandos, si indignos, vel ineptos se praebeant? De Opere repeto pariter, quae scripsi, & id suo tempore videre gestio: utinam cum commodo & utilitate Generositatis Vestrae. Cui Famae quidem & reputationis multum exinde accedet: nescio an etiam Fortunae? Utrumque autem opto, utpote qui Generositatis Vestrae nihil nisi optima quaequè ex animo voveo. Quaeinter Eandem & Amicos Romanos, Bononienses, Gedanenses, Herbipolenses, aliosque quàm plurimos, occasione Cometae scripta hinc inde & agitata sunt, procul dubio doctissima & singularia orbi erudito non poterunt non placere: Quamvis putem nos hodie plus curiositatis, vanitatis, ostentationis & vanae gloriae reperire quàm verae & solidae Eruditionis ac Virtutis. De caetero sum maneoque constanter G. D. Vestrae Paratissimus Servitor

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
