# Theatrum cometicum 129.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 129.1 to 129.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/129.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/129.1-2

Tunc autem & novum Regem & novam legem, Salicam scilicet sive Francicam Italia sufcepit, quae exemplo suo refellit illud vulgatum dictum, Novus Cometa, noviis Rex, nova Lex. Inter haec anno 774. Constantinus Imperator bellum contrà Bulgaros cruentum gessit, & 12m internecione ad pacem coegit. Saxones & Hessi Francorum fines vastarunt. Mox 775. temeritatis poenas dederunt, ut & Angrarii in Westphalia majori accepta quàm illata clade Tunc & Mercii Cantaurienses clade affecerunt, Carolus Radbodum Regem Frisiorum à Christiana religione abhorrentem regno pepulit. Constantinus Imperator vitâ excessit, ut alios Principes taceam. Anno 776. Longobardi in Italia motus dederunt, sed mox compressi sunt, nullo praelucente Cometa, praeterquam illo ambitionis, quem indicat Sigonius: Longobardi duces imperii summam Longobardo nomini ademtam & ad Francos translatam, indignè passi, veteri libidine dominandi accensi, res moliri novas nunquam destiterunt. Parem eodem tempore fortunam Saxones rebellantes experti sunt, & mox religionem Christi & novum insigne equi albi, quo Serenissima Domus Brunsuicensis & Luneburgensis antiquissimorum Saxonum propago, posthac & domina gaudet, susceperunt. Witekindus Dux eorum, rerum gestarum gloriâ celeberrimus, inter haec apud socerum Regem Daniae (Gottericum fuisse colligo, qui Sueviam, Sclaviam & Saxoniam sibi subjugârat, Segifridum Aventinus vocat) auxilia quaesivit. Carolus necdum finito bello Saxonico, arma in Hispaniam anno 778. transtulit, & mox rebus constitutis in Franciam rediit, à Vasconibus ex insidiis clade affectus. Hanc rebellio Saxonum excepit. Anno 779. Leo Imperator Saracenos, Carolus Saxones profligavit. Sequenti Leo obiit, cujus uxor Irene seditionem Constantinopoli exortam, detrusis in Monasterium filii patruis sedavit. Anno 781. & sequentibus Carolus Tassillonem Bajoariae ducem, gratiâ uxoris, quae filia Desiderii erat, bellum sibi, ut supra vidimus, inferentis, in ordinem redegit, à Saxonibus clade affectus, mox eosdem clade affecit, & iterum binis praeliis vicit, immensam eorum multitudinem trucidavit, & totam regionem undique cum exercitu praedabundus pervasit. Factum id anno 783. quo uxorem primùm, mox & matrem amisit. Proximo Westphalos per Carolum filium domuit, Britanniae etiam partem anno 786 armis acquisivit, mox Tassillonem foederis immemorem ad deditionem coëgit. Anno 788.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
