# Theatrum cometicum 129.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 129.1 to 129.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/129.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/129.1

Exspectandum nobis est, an circa idem tempus ab aliis fuerit observatum idem vel simile phoenomenon. Ego nudius tertius post horam decimam, cum nonnullis è familia mea, observavi etiam ad Occasum ignitum phoenomenon. Duae pri mùm faculae scintillantes in linea recta, ovali ferè figurâ apparuerunt, nube in medio eas, cinguli instar, dividente. His paulò post tertia facula à latere partis inferioris laevo assiluit, & cum iis juncta corpus majus ardens, nube tamen spissiori in medio divisum, conflavit. Id aliquanto tempore postquam luxisset, ad laevam inclinari & ad instar litui incurvari ac minui caepit, usquequo disparuit. Puto meteoron fuisse de genere ignitarum impressionum, quae sunt exhalationes sulphureae in aëre accensae, & Ptolemaeo trajectiones vocantur, Cometis quodammodo similes, quales sunt trabes, lampades, bolides, stipulae ardentes, fatuus ignis, caprae saltantes &c. Atque haec vox isti Epicaumati optimè convenit. Figuram hujus phoenomeni adjungo. Credo, eos quibus volupe est insomnes magna ex parte, vel etiam totas trahere noctes, ac phoenomenis caelestibus invigilare, plura talia observasse, quantum per aëris inclementiam licuerit. Nondum videtur adesse portentorum finis: quae etsi naturales suas habeant caussas, videntur tamen ea fini à Deo Rectore universi tanto numero exhiberi, ut homines ad veram poenitentiam excitentur, non tantùm oculorum, sed & cordium lachrymis, ac vitae purae aquâ praeteritorum vitiorum foedissimas maculas eluendo. Quae nuperrimè in postremis suis ante octiduum datis Illustrissima D. Vestra, non minori prudentiae quàm pietatis (quam improvidè ab illa discriminant delicatuli Cosmophili) exemplo perscripsit, me permovent, ut hostimenti vice mittam ea, quae ante plures annos in lectione Gregorii illius Nysseni exscripsi: Nunc mihi vos, inquit, quibus in viam redeundum est, "ac resipiscendum, attendite. Si vultis discere, quomodo peccatis dolere & erroribus veIllius "stris ingemiscere debeatis, mulierem nobis à Luca descriptam VII. considerate.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
