Latin
129.5 to 129.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 129.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
"demissionem animi atque prudentiam aemulamini, absolutumque in ea vobis poenitentiae „exemplum constituite, quae Pharisaei domum ingressa, nec convivarum multitudinem "erubuit, nec convivii tempus importunum existimavit, quominus ad consessionem con„fugeret: sed dolore affecta, &peccata, quae commiserat, vehementer detestata, „momentum quidem temporis sibi interponendum existimavit, quominus statim ad pec"catorum Medicum accederet. Et mox: Ut breviter omnia complectar, sensibus po"membris omnibus, quibus peccaverat mulier, poenitentiam egit. Quantum autem "stea per otium peccata fuerit detestata, quae publicè aperteque ea tantoperè luxit, con"jicientibus licet intelligere. Nos autem verbis quidem panitentiam pollicemur, factis "verò nihil studii laborisque praestamus, sed eâdem vivendi consuetudine utimur, qua "prius quàm peccata confitendo detestaremur, utebamur. Orat. in eos, qui alios acerbe judicant. Egregiè profectò veram &ex corde contrito profectam poenitentiam mulieris illius expressit, quod Euangelium eadem fermè die qua mea ista leget, in templo explicari audiet, plenum profectò, si quod aliud, affectuum ad commovendum peccatoris animum aptissimorum. Quod quidem exemplum merito hac, si unquam, tempestate cogitandum foret, non verò illud Latronis in cruce ad pertinacis improbitatis praesidium detorqueri solinum, quod plerique non tantùm obvia, sed &toto caelo dissita, ad tuendam malitiam, rapere gaudent, ita ut merito quispiam dixerit, Latronem hunc plures pest mortem, quàm in vita, occidisse. Nullo tamen suo merito. Quod patheticis verbis exprimit Augustinus, celeberrimus Latinorum Ecclesiae Doctorum, lib. de poenit, dum ait: Niellus Phaenomenus.