# Theatrum cometicum 129.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 129.5 to 129.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/129.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/129.5-2

coeptum est bellum illud Hunnorum, ut Calvisius, vel 790. ut Aventinus putat, quod Eckstormius memorat & Cometae tribuit. Ita & hoc, si Calvisio credimus, sin minus, tot alia bella & mala Cometa praecesserunt. Ac proinde si vel bellum hoc Hunnicum Eckstormio qui Funccii, Sigonii & aliorum rationes pro se adferre potest, relinquamus, quivis videt nos longe plura exempla habere, quae probent mala ante & citra Cometam evenire. Caeterum dabimus nos certius quàm Cometa belli istius portentum, nempe quod à Tassillone Hunni * sollicitati, duobus exercitibus Forojulium & Bajoariam Anno 788. quo etiam fusi & fugati sunt Sigonio teste, ita ut tunc belli istius initium factum fuerit, invasissent. Cum autem Tassillo fide foederis cum Carolo initio violata, & affinitatis quae ei cum illo intercesserat vinculis ruptis, foedus contra eum cum Hunnis & Avaribus, Christiani nominis hostibus, percussisset, eodem illo anno in Conventu ad Moguntiam Angilemi habito, perduellionis ex lege Salica damnatus veniam vitae obtinuit, sed in monasterium cum uxore & filio detrusus est. Atque ita Carolus Bojariâ potitur. Idem hic annus (inquit Sigonius) ut novas cum Graecis simultates, sic nova bellorum incendia concitavit. Nullum tunc in caelo Cometae portentum tantarum mutationum, at verò in terra apparuit. Ibi Reginae muliebris arrogans impotentia animi, vindicare paternam calamitatem volentis, tum Regis superbiâ & amo* Bonfin. rer. Ung. dec. 1. l. 9. p. 167.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
