Latin
SECTIO PRIMA
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 13
Unproofread scanNot analysed yet
XVI. Apparuit Cometes &70. diebus fulsit Anno ante Christum Natum 336. Olymp. 1111. Secundo Alexander M. exorsus est regnum, contra Thebanos, qui ab eo defecerant, arma contulit, &Thebas funditus evertit, caesis Thebanorum 90. millibus, captis autem 30. millibus. Ricciolus I. c. ex Justino. Huc spectant similia exempla Thracum &Lacaedemoniorum, qui eidem Alexandro rebellantes, ab ejus praefecto Antipatro victi sunt. Tum Latinorum, qui itidem rebellione victorias Romanorum &vires auxerunt. IN annis Christi &Olympiadum ferè hîc Ricciolo convenit cum Funccio, BucholIzero, Calvisio, Helvico &Alstedio. Sed Petavius regnum Alexandri auspicatur ab anno ante Christum Natum 348. U. C. 418. &hic quidem vix uno anno ab eis dissidet, eundem verò Archontem Athenis Pythodorum (qui &Pythodemus) cum Calvisio &Helvico nominans. Nos, etsi discrimen illud in medio relinquamus, illos tamen potiùs hîc sequemur. Prudenter &candidè Ricciolus dicit Cometam istum sicut prior ille natali Alexandri praelucens Illyriis tristis, Philippo ejus patri laetus fuerat) Dario quidem ultimo Persarum Regi uno anno cum Alexandro, sed longè dispari genio &fortunâ regnum inchoante, &Persis infaustum, sed Alexandro primo Graecorum Monarchae &Macedonibus faustum fuisse. Is rebus in Graecia compossitis, Thraces &Illyrios subegit, Graecos in fide nutantes compescuit, Thebanos oppressit, Athenienses ad petendam pacem coëgit, Persarum Monarchiam 200. annis florentissimam, tribus intrà sexennium praeliis fregit, &in Graeciam transtulit. Ut tateam captas &miserè habitas Tyrum, Gazam, Persepolin, Urbes opulentissimas, erestam Alexandriam, aliaque quae in historia occurrunt, Magnis hîc exemplis profectò terum vicissitudinem Cometae comitem assertam videmus. XVII. &XVIII. Anno Mundi 3765. ante Christum Natum 204. U. C. 549. (Peucero 550.) fax stellae specie, ab ortu Solis ad occidentem porrigi visa est. Livius Decad. 3. lib. 9. Eodem anno Scipio in Africam trajecit, Panos fudit, Hannonem occidit. Hannibal in Brutiis à Sempronio Cos victus est. Altero anno post alia rursus visa fax. Eo Scipio Poenorum castra ad Uticam incendit: Romani multas civitates in Brutiis receperunt: Hannibal in Crotoniensi agro caesus: Mango Hannibalis frater eruento praelio victus: Castra Syphacis Regis flamma expugnata cum ipso Rege capta. Eckstormius ex Peucero. Pse Eckstormius, recensitis tot gestis, apertè testatur faces ejusmodi non minus laeItis quàm tristibus praelucere, &vicissitudinem rerum monstrare. Sed inter hoc &&illud postremum Cometae phoenomenon intrà 100. amplius annos, quot non opus fuisset Cometis non dicam, ad efficienda, (hoc enim dicere plus quàm temerarium