Latin
CANTICUM
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 13-3
Unproofread scanNot analysed yet
Terrore perculsas gravi?
Fac Deus hunc, mediis vitae labentibus annis
Ut prosperi sit ominis.
Quamlibet &justi desaeviat ira furoris,
Memento placari tamen
Scilicet Austrino dominus Themane relucet,
Celsoquè Pharanis jugo.
Illius obducit (quàm vastum est) gloria caelum
Tegitque majestas solum.
Emicat en claro rutilus fulfore Cometes,
Tremenda vibrans cornua
Cornua, queis violenta trahit praesagia secum
Utcumque mortales latent.
pestesque minaces
Morbosque cladesque virûm
Anteambulones mortium.
En stetit &solidae quàm lata est orbita terrae
Dimensus oras undique,
Vidit &(hoc tanti est) populos gentesque fugavit,
Pallore tactas buxeo
11. Insonuêre jugis te succussantibus antra Vastaeque males montium, 12. Submissoque humiles sensere cacumine colles Euntis incessum Dei. 13. Auguror Aethiopum haec populis portenta minari
Scelerumque poenas poscere;
Aut Madianitûm turmas terrere refixis
Semper vagas tentoriis.
Nam quid enim? veteresne Deus imitabere poenas
Irruptione fluctuum?
Ut, placido innocuum quod labitur agmine, flumen
Diluvia spumet pristina.
Aut qui tranquillo consternitur aequore, pontus
Irâ intumescat vindice?
18. Scilicet idcirco sacrorum murmure vasto Equorum habenas strinxeris? 19. Et streperos currus rauco per inane tumultu
Rex sospitator volueris?
Non ita: quin simul &pinges in nubibus arcum
Colore solis aemulo,
Fatalis mundo memorabere Sacramenti,
Quid lege dicta sanxeris
22. Si lubet immisso findes (scio) flumine terras Longâque rimâ divides 23. Et juga te simul ac spectabunt celsa ruentem Totis tremiscent cantibus. 24. Irruet insano, ceu concitus impete nimbus, Et Abyssus ima mugiet. 25. Dum conjuratos ad classica sacra furores Caeli supernè deferent: 26. Sol premet obscurâ nitidas caligine sedes; Lunamque pallor obteget 27. In luce sagittarum 27. Igne micans rutilo Jaculum caeleste, rubebit tuarum,
Feralibus praesagiis:
Ibunt in splendore
Fulminis instar aget furiali crine Cometes
fulgurantis hastae tuae.
Reciprocata incendia: