Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 131
Unproofread scanNot analysed yet
Ego his nil amplius addo, nisi liberis orbos minus gaudere, minusque dolere: interea rectam liberorum educationem &in toro, &in choro, &in foro summoperè necessariam esse. Verissimè enim Plutarchus in Coriolano, eum tulisse testimonium iis, qui arbitrantur bonam naturam, si non rectè instituatur, inter bonos fructus multa etiam vitia proferre, perinde atque bonum agrum, si non accuratè colatur. Et in Arato demonstrat, quantam animi inaequalitatem in bonis naturis ignoratio Philosophiae efficiat, cum scilicet bona ingenia virtutem absque scientia, veluti fructum sponte sua &absque cultura enatum proferunt. Quantoperè ille institutionem liberorum commendet &inculcet, testatur libellus ejus de hac re scriptus (in quo profectò solida Oeconomiae &Politicae disciplinae ponuntur fundamenta) &allata Spartanorum &Romanorum in Lycurgo, Numa &alibi exempla. Quae utinam Christiani in memoriam, simul autem ad divinae legis perfectionem revocarent! Hoc enim si fieret, longè melius Christianorum familiae, urbes, civitates forent constitutae. At nunc proh dolor! passim Horat. Serm. l. 1. Sat. 3. Neglectis urenda filix innascitur agris. Haec &alia omni Statui, conditioni, aetati ac utrique sexui convenientia officia, quae docet Sana Ratio, illustrat &inculcat Sacra pagina, urgent &in me moriam revocant nupera Cometica phoenomena aliaque portenta, si opere meo promoveo &ad optatam metam perduco, paratus sum non tantùm aes editioni tribuendum, sed &meipsum, saltem mei dimidiam partem, quò alterâ superstite de felici tanti laboris sumtûsque fructu laeter, impendere. Atque id ex animo dico: qui plurimam Salutem omnimodâ prosperitate comitatam, &integram fidem Illustrissimae D. Vestrae addico, utpote Eidem Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu &obsequio deditissimus