Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 133
Unproofread scanNot analysed yet
Proconsuli Bartholdo Mollero, literarum, meoque Fautori eximio, quo Respublica haec meritò gaudet, ut &aliis nonnullis ei supparibus. Quibus etiam instituti mei ratio nota &grata est. Atque id nec mihi ingratum, quia honestum est &simul utile. Prudentum enim &laudatorum judiciis &monitis ad egregia fa cinora excitamur. Erat verò quidam Amicorum, qui cum ex me audiret, velle me Historiam illam Cometarum addere, auctor mihi erat, ut ejus versionem Germanicam adderem, quin imò &Gallicam suasit, singulare id operis condimentum &ornamentum fore sperans. Atque sic adjuvante divinâ gratiâ, coronidem operi meo imponam. Quod ut quam primùm fiat, &hîc ipse omnem, quantum tamen alii labores permittunt, operam do, &ut idem amici in Hollandia faciant, urgeo. Quae etiam caussa est, ut Illustrissimae D. Vestrae in memoriam responsum Curtianum, cum Curtiana, Vestris primo loco ponendis, necessariò sint adnectenda, revocem. Cupio insuper certior reddi de illis figuris Ingolstadii &Salisburgi observatorum Cometarum, an eo modo &pretio, sicut antea dixi, haberi possint. Unum adhuc monendum mihi est reliquum, opus scilicet meum fore quidem haud exiguae molis, ob tot Virorum Doctissimorum, non tantùm de Cometis &Sideribus, sed &de aliis argumentis Physicis, Politicis, Ethicis, Historicis &c. Commentationes accuratas &meditatas, sed nec exiguae jucunditatis &utilitatis, quae moli illi demet, saltem levabit, fastidium, utinam &invidiam, quae, umbrae instar, virtutem &liberam ejus institutionem sequi solet. Insuper unum addo, quod nuper monendum erat, quòd de Cometa illo die 22. Maji viso, secundùm Illustrissimae D. Vestrae descriptionem, videatur affirmari posse, eundem esse illum, qui visus fuerit postremò mense Aprili ante Solis ortum; dum scilicet transivit ipsum Solem, &versus plagam caeli, inter Meridiem &Occidentem, vespertinus factus est. Benè valeat &faveat constanter ei qui est Illustrissimae D. Vestrae Omni studio &officio cultuque