# Theatrum cometicum 133.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 133.5 to 133.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/133.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/133.5

cum Hemingo filio fratris & successore ejus composita: tunc verò etiam fundamenta urbis hujus Hamburgensis pulcherrimae jacta, ejusdem à terra surgentis anno postero à Wilsiis illis occupatae, per Carolum recuperatio: rerum Saxonicarum compositio ab eodem facta, ut & Vene siarum à Pipino filio, quem antè annum injuriâ affecerant, subjectarum, Imperatori Orientali ex pacto restitutio. Nec illud praetereundem Anno 612. Nicephorum Imferatorem cum Carolo M. pacem renovasse, filiamque ejus filio suo Theophylacto, noriter in Imperatorem electo, uxorem postulasse, & contrà Saracenos invasores rem feliciter gessisse. SLXIII. Anno Christi 812. Nonis Novembris apparuit Cometa in forma duarum Lunarum fulgentium, adunantium se atque separantium in diversa schemata, ita ut viri acephali figuram exprimerent. Annales. Effectus hujus Cometae petantur ex deliquiis solis, quae Anno Christi 812. & sequenti facta sunt. Eckstormius. AD Eclipsin anni 812. Eckstormius annotat minus felicem Nicephori in Bulgaros, sed felicem in Arabes expeditionem, à Crunno Bulgarorum rege expugnatam urbem Mesembriam & Saracenorum irruptionem in Palaestinam, & locorum Sa rum profanationem. Alteri verò Eclipsa anni 813.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
